Secundo quaeritur utrum inferior Angelus semper illuminetur a superiori, vel quandoque a deo immediate.
Et videtur quod immediate a deo.
Angelus enim inferior est in potentia ad gratiam affectus, et ad illuminationem intellectus.
Sed tantum suscipit de gratia a deo, quantum est capax. Ergo tantum suscipit de illuminatione a deo, quantum est capax; et ita immediate a deo illuminatur, non per Angelum intermedium.
Praeterea, sicut inter deum et inferiores Angelos sunt medii superiores, ita inter superiores et nos sunt medii inferiores. Sed superiores Angeli quandoque illuminant nos immediate, sicut seraphim illuminavit Isaiam, ut patet isa., VI, 6. Ergo et inferiores Angeli quandoque illuminantur immediate a deo.
Praeterea, sicuti est ordo quidam determinatus in substantiis spiritualibus, ita et in substantiis corporalibus. Sed quandoque in rebus corporalibus divina virtus operatur praetermissis causis mediis; sicut cum suscitat mortuum non cooperante corpore caelesti. Ergo etiam et quandoque illuminat inferiores Angelos sine ministerio superiorum.
Praeterea, quidquid potest virtus inferior, potest et superior. Si ergo Angelus superior potest illuminare inferiorem Angelum, multo fortius deus potest immediate eum illuminare; et ita non oportet quod illuminationes divinae semper deferantur per superiores ad inferiores.
Sed contra. Est quod dicit dionysius, hanc legem esse divinitatis immobiliter firmatam, ut inferiora reducantur in deum mediantibus superioribus. Ergo nunquam illuminantur inferiores immediate a deo.
Praeterea, sicut Angeli secundum naturam sunt superiores corporibus, ita superiores inferioribus praeeminent. Sed nihil fit a deo in corporalibus rebus nisi ministerio Angelorum, quantum ad eorum gubernationem pertinet; ut patet per Augustinum, III de trinitate. Ergo etiam nihil fit a deo in inferioribus Angelis nisi mediantibus superioribus.
Praeterea, a corporibus superioribus non moventur inferiora corpora nisi per media; sicut terra a caelo mediante aere. Sed ita est ordo in corporibus sicut in spiritibus. Ergo et summus spiritus non illuminat inferiores nisi per medios.
Respondeo. Dicendum, quod ex bonitate divina procedit quod ipse de perfectione sua creaturis communicet secundum earum proportionem; et ideo non solum intantum communicat eis de sua bonitate, quod in se sint bona et perfecta, sed etiam ut aliis perfectionem largiantur, deo quodammodo cooperando.
Et hic est nobilissimus modus divinae imitationis; unde dicit dionysius, cap. III caelestis hierarchiae, quod omnium divinius est dei cooperatorem fieri; et exinde procedit ordo qui est in Angelis, quod quidam alios illuminant.
Sed circa hunc ordinem diversimode quidam opinantur. Quidam enim aestimant hunc ordinem ita esse firmiter stabilitum, ut nunquam praeter ipsum aliquid accidat, sed in omnibus et semper hic ordo servetur. Alii vero extimant ita hunc ordinem stabilitum, ut secundum hunc ordinem eveniat ut frequenter, quandoque tamen ex causis necessariis, praetermittatur; sicut etiam et naturalium rerum cursus mutatur divina dispensatione, aliqua causa nova suborta, ut patet in miraculis.
Sed prima opinio videtur rationabilior, propter tria.
Primo, quia cum hoc sit de dignitate superiorum Angelorum ut per eos inferiores illuminentur, eorum dignitati derogaretur, si quandoque praeter eos illuminarentur.
Secundo, quia quanto aliqua sunt deo, qui est summe immobilis, propinquiora, tanto debent esse magis immobilia; unde corpora inferiora, quae maxime a deo distant, quandoque deficiunt a cursu naturali; corpora vero caelestia semper naturalem motum servant.
Unde non videtur esse rationabile ut ordo caelestium spirituum, qui sunt deo propinquissimi, aliquando immutetur.
Tertio, quia in rebus quae pertinent ad statum naturae, non fit aliqua immutatio, divina virtute, nisi propter aliquid melius; scilicet propter aliquid quod pertineat ad gratiam vel gloriam. Sed statu gloriae, in quo ordines Angelorum distinguuntur, nullus est altior status. Unde non videtur rationabile ut ea quae ad ordines Angelorum spectant, aliquando immutentur.
Ad primum ergo dicendum, quod et de gratia et de illuminatione dat deus Angelis secundum eorum capacitatem, differenter tamen: quia gratia quae ad affectum pertinet, immediate a deo omnibus datur, eo quod in voluntatibus eorum non est ordo, ut unus in alium imprimere possit; sed illuminatio descendit a deo in ultimos per primos et medios.
Ad secundum dicendum, quod dionysius, cap. XIII caelest. Hierarch., dupliciter solvit.
Uno modo quod ille Angelus qui ad purgandum prophetae labia missus est, cum de inferioribus fuerit, seraphim tamen aequivoce dictus est, eo quod incendendo purgavit, calculo scilicet ignito, quem forcipe tulerat de altari; dicitur enim seraphim quasi ardens vel incendens.
Alio modo sic: dicit enim, quod ille Angelus inferioris ordinis, qui labia prophetae purgavit, non intendebat reducere in seipsum, sed in deum et in superiorem Angelum, quia utriusque virtute agebat: unde ostendit ei deum et superiorem Angelum; sicut et episcopus dicitur absolvere aliquem, quando sacerdos auctoritate eius absolvit. Et sic non oportet quod seraphim aequivoce dicatur, neque quod seraphim prophetam illuminaverit immediate.
Ad tertium dicendum, quod cursus naturalis habet aliquem statum nobiliorem, propter quem dignum est ut quandoque immutetur; sed statu gloriae nihil est nobilius; et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum, quod non est ex impotentia dei vel superiorum Angelorum, quod inferiores, mediantibus mediis, a deo et primis Angelis illuminantur; sed est ad hoc ut servetur dignitas et perfectio omnium; quod est dum plures in eodem, deo cooperantur.