Sexto quaeritur utrum requiratur determinata distantia localis ad hoc quod unus Angelus alii loquatur.
Et videtur quod sic.
Quia ubicumque requiritur accessus et recessus, necessaria est determinata distantia.
Sed Angeli accedentes in alterutrum et discedentes, sibi suos sensus mutuo conspiciunt, ut maximus dicit super cap. II cael. Hierarchiae.
Ergo, etc..
Praeterea, secundum Damascenum, Angelus ubi operatur, ibi est. Si ergo Angelus alteri Angelo loquitur, oportet quod sit ubi est ille cui loquitur, et sic requiritur determinata distantia.
Praeterea, isa. VI, 3, dicitur quod alter clamabat ad alterum. Sed locutio clamosa non habet locum nisi propter distantiam eius cui loquimur. Ergo videtur quod distantia impediat locutionem Angeli.
Praeterea, locutio oportet quod deferatur a loquente in audientem; sed hoc non potest esse si sit localis distantia inter loquentem Angelum et audientem, quia locutio spiritualis per medium corporale non defertur.
Ergo distantia localis locutionem Angeli impedit.
Praeterea, anima Petri si esset hic, cognosceret ea quae hic aguntur: cum autem est in caelo, non cognoscit; unde isa. Lxiiii, super illud Abraham nescivit nos, dicit Glossa Augustini: nesciunt mortui, etiam sancti, quid agant vivi etiam eorum filii. Ergo distantia localis impedit animae beatae cognitionem; et eadem ratione Angeli et etiam locutionem.
Sed contra, est, quod maxima distantia est inter Paradisum et infernum. Sed illi mutuo se inspiciunt, maxime ante diem iudicii, ut patet per id quod habetur Lucae XVI, 23 de Lazaro et divite. Ergo nulla distantia localis impedit animae separatae cognitionem, et similiter nec Angeli; et eadem ratione nec locutionem.
Respondeo. Dicendum, quod actio sequitur modum agentis; et ideo illa quae corporalia et situalia sunt, corporaliter et situaliter agunt; quae vero sunt spiritualia, non agunt nisi spiritualiter. Unde, cum Angelus, inquantum est intelligens, nullo modo sit situalis, actio intellectus ipsius nullo modo habet proportionem ad situm. Et ideo, cum locutio sit operatio intellectus ipsius, nihil facit ad eam propinquitas vel distantia loci; et sic aequaliter a propinquo loco vel remoto Angelus locutionem Angeli percipit, illo modo quo Angelos in loco esse dicimus.
Ad primum ergo dicendum, quod accessus ille et recessus non est intelligendus secundum locum, sed secundum conversionem ad alterutrum.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, Angelus est ubi operatur, intelligendum est de operatione qua circa aliquod corpus agit; quae quidem operatio situalis est ex parte eius in quod terminatur. Locutio autem Angeli non est talis operatio; et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod clamor ille quo seraphim clamasse dicuntur, designat magnitudinem eorum quae loquebantur, scilicet unitatem essentiae et trinitatem personarum, dicentes: sanctus, sanctus, etc..
Ad quartum dicendum, quod Angelus ad quem fit locutio, ut dictum est, non recipit aliquid a loquente; sed per speciem quam penes se habet, et alium Angelum et locutionem eius cognoscit. Unde non oportet ponere aliquod medium per quod deferatur aliquid ab uno in alterum.
Ad quintum dicendum, quod Augustinus loquitur de cognitione naturali animarum, per quam etiam sancti non possunt cognoscere quae hic aguntur; sed ex virtute gloriae ea cognoscunt, ut expresse dicit Gregorius in Moral., exponens illud iob XIV, 21: sive fuerint nobiles filii eius, sive ignobiles, non intelliget. Sed Angeli habent naturalem cognitionem magis elevatam quam animae; unde non est simile de Angelo et anima.