Primo utrum mens, prout in ea ponitur imago trinitatis, sit essentia animae.
Secundo utrum in mente sit memoria.
Tertio utrum memoria distinguatur ab intelligentia, sicut potentia a potentia.
Quarto utrum mens cognoscat res materiales.
Quinto utrum mens nostra possit cognoscere materialia in singulari.
Sexto utrum mens humana cognitionem accipiat a sensibilibus.
Septimo utrum in mente sit imago trinitatis, secundum quod materialia cognoscit.
Octavo utrum mens seipsam per essentiam cognoscat, aut per aliquam speciem.
Nono utrum mens nostra cognoscat habitus in anima existentes, per essentiam suam.
Decimo utrum aliquis possit scire se habere caritatem.
Undecimo utrum mens in statu viae possit videre deum per essentiam.
Duodecimo utrum deum esse, sit per se notum menti humanae.
Tertiodecimo utrum per naturalem rationem possit cognosci trinitas personarum.