Tertiodecimo quaeritur utrum per naturalem rationem possit cognosci trinitas personarum.
Et videtur quod sic.
Per id quod dicitur Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt etc., Glossa autem invisibilia refert ad personam patris; sempiternam virtutem ad personam filii, divinitatem ad personam spiritus sancti. Ergo per naturalem rationem ex creaturis possumus in trinitatis cognitionem devenire.
Praeterea, naturali cognitione cognoscitur quod in deo est perfectissima potentia, et quod in eo est totius potentiae origo. Ergo oportet ei primam potentiam attribuere. Prima autem potentia est potentia generativa. Ergo secundum rationem naturalem scire possumus quod in deo sit generativa potentia. Sed posita generativa potentia in divinis, de necessitate sequitur distinctio personarum.
Ergo naturali ratione distinctionem personarum cognoscere possumus.
Quod autem potentia generativa sit prima potentia, sic probabat. Secundum ordinem operationum est ordo potentiarum. Sed inter omnes operationes prima est intelligere; quia agens per intellectum probatur esse primum, et in eo intelligere, secundum modum intelligendi, est prius quam velle et agere. Ergo potentia intellectiva est prima potentiarum.
Sed potentia intellectiva est potentia generativa, quia omnis intelligens gignit notitiam suam in seipso. Ergo potentia generativa est prima potentiarum.
Praeterea, omne aequivocum reducitur ad univocum, sicut omnis multitudo ad unitatem. Sed processio creaturarum a deo est processio aequivoca, cum creaturae non communicent cum deo in nomine et ratione. Ergo oportet ponere per naturalem rationem praeexistere in deo processionem univocam, secundum quam deus a deo procedat: qua posita, sequitur personarum distinctio in divinis.
Praeterea, quaedam Glossa super apocal. Dicit, quod nulla secta fuit quae circa personam patris erraverit. Sed maximus esset error circa personam patris, quod poneretur filium non habere. Ergo etiam secta philosophorum, qui naturali ratione deum cognoverunt, posuit patrem et filium in divinis.
Praeterea, sicut dicit boetius in sua arithmetica, omnem inaequalitatem praecedit aequalitas. Sed inter creatorem et creaturam est inaequalitas. Ergo ante hanc inaequalitatem oportet aliquam aequalitatem ponere in deo. Sed non potest ibi esse aequalitas nisi sit ibi distinctio: quia nihil est sibi ipsi aequale, sicut nec simile, ut Hilarius dicit.
Ergo oportet ponere distinctionem personarum in divinis secundum naturalem rationem.
Item, naturalis ratio ad hoc pervenit quod in deo sit summa iucunditas. Sed nullius boni sine socio est iocunda possessio, ut boetius dicit. Ergo naturali ratione sciri potest quod in deo sunt personae distinctae ex quorum consortio est in eis iocunda possessio bonitatis.
Praeterea, naturalis ratio in creatorem pervenit ex similitudine creaturae. Sed in creatura invenitur similitudo creatoris non solum quantum ad essentialia attributa, sed etiam quantum ad propria personarum. Ergo, naturali ratione possumus in personarum propria devenire.
Praeterea, philosophi non habuerunt cognitionem de deo nisi per naturalem rationem.
Sed aliqui philosophi pervenerunt ad cognitionem trinitatis; unde dicitur in I caeli et mundi: et per hunc quidem numerum, scilicet ternarium, adhibuimus nosipsos magnificare creatorem, ergo etc..
Praeterea Augustinus narrat in X de civitate dei, quod Porphyrius philosophus posuit deum patrem, et filium ab eo genitum; in libro etiam confessionum, dicit, quod in quibusdam libris Platonis invenit hoc quod scriptum est in principio evangelii ioannis: in principio erat verbum, etc. Usque verbum caro factum est exclusive; in quibus verbis manifeste ostenditur distinctio personarum.
Ergo naturali ratione potest quis pervenire in cognitionem trinitatis.
Praeterea, naturali ratione etiam philosophi concessissent, quod deus potest aliquid dicere. Sed ad dicere in divinis sequitur verbi emissio, et personarum distinctio.
Ergo trinitas personarum ratione naturali cognosci potest.
Sed contra. Est quod dicitur Hebr. XI, V. 1: fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Ea vero quae naturali ratione cognoscuntur, sunt apparentia. Ergo cum trinitas personarum ad articulos fidei pertineat, videtur quod naturali ratione cognosci non possit.
Praeterea Gregorius dicit: fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Sed in fide trinitatis praecipue meritum consistit. Ergo, hoc non potest cognosci naturali ratione.
Responsio. Dicendum, quod trinitas personarum dupliciter cognoscitur.
Uno modo quantum ad propria, quibus personae distinguuntur: et his cognitis, vere trinitas cognoscitur in divinis.
Alio modo per essentialia, quae personis appropriantur, sicut potentia patri, sapientia filio, bonitas spiritui sancto; sed per talia trinitas perfecte cognosci non potest, quia etiam trinitate remota per intellectum, ista remanent in divinis; sed trinitate supposita, huiusmodi attributa propter aliquam similitudinem ad propria personarum appropriantur personis.
Haec autem personis appropriata naturali ratione cognosci possunt; propria vero personarum nequaquam.
Cuius ratio est, quia ab agente non potest aliqua actio progredi ad quam se eius instrumenta extendere non possunt; sicut ars fabrilis non potest aedificare, quia ad hunc effectum non se extendunt fabrilia instrumenta.
Prima autem principia demonstrationis, ut Commentator dicit, in III de anima, sunt in nobis quasi instrumenta intellectus agentis, cuius lumine in nobis viget ratio naturalis.
Unde ad nullius cognitionem nostra naturalis ratio potest pertingere ad quod se prima principia non extendant.
Primorum autem principiorum cognitio a sensibilibus ortum sumit, ut patet per philosophum, II posteriorum.
Ex sensibilibus autem non potest perveniri ad cognoscendum propria personarum, sicut ex effectibus devenitur in causas; quia omne id quod rationem causalitatis in divinis habet, ad essentiam pertinet, cum deus per essentiam suam sit causa rerum. Propria autem personarum sunt relationes, quibus personae non ad creaturas, sed ad invicem referuntur.
Unde naturali ratione in propria personarum devenire non possumus.
Ad primum ergo dicendum, quod expositio illa Glossae sumitur secundum appropriata personis, non secundum propria personarum.
Ad secundum dicendum, quod potentiam intellectivam esse primam potentiarum, satis naturali ratione constare potest; non autem hanc intellectivam potentiam esse potentiam generativam. Cum enim in deo sit idem intelligens, intelligere et intellectum, naturalis ratio non cogit ponere quod deus, intelligendo, aliquid gignat a se distinctum.
Ad tertium dicendum, quod omnis multitudo praesupponit aliquam unitatem, et aequivocatio omnis univocationem; non tamen omnis aequivoca generatio praesupponit generationem univocam; sed magis est e converso, sequendo rationem naturalem. Causae enim aequivocae sunt per se causae speciei: unde in totam speciem causalitatem habent; causae vero univocae non sunt causae speciei per se, sed in hoc vel illo: unde nulla causa univoca habet causalitatem respectu totius speciei, alias aliquid esset causa sui ipsius, quod esse non potest; et ideo ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod Glossa illa intelligitur de sectis haereticorum qui ex ecclesia prodierunt; unde in eis non includuntur sectae gentilium.
Ad quintum dicendum, quod etiam non supposita personarum distinctione, possumus ponere aequalitatem in divinis, secundum quod eius bonitatem sapientiae suae aequalem dicimus.
Vel dicendum quod in aequalitate duo considerantur: scilicet aequalitatis causa, et aequalitatis supposita. Causa aequalitatis est unitas, aliarum vero proportionum aliquis numerus.
Unde hoc modo ex parte ista, aequalitas inaequalitatem praecedit, sicut unitas numerum.
Sed supposita aequalitatis sunt multa; et haec non praesupponuntur ad supposita inaequalitatis; alias oporteret ante omnem unitatem dualitatem praecedere, quia in dualitate primo invenitur aequalitas, inter unitatem vero et dualitatem est inaequalitas.
Ad sextum dicendum, quod verbum boetii est intelligendum de illis quae non habent in se perfectam bonitatem, sed unum indiget adminiculo alterius, unde iucunditas non perficitur sine socio. Sed ipse deus in se habet plenitudinem bonitatis; unde ad eius iucunditatem plenam non oportet ponere consortium.
Ad septimum dicendum, quod quamvis in creaturis inveniantur aliqua similia personarum quantum ad propria, non tamen ex illis similitudinibus potest concludi ita esse in divinis; quia ea quae in creaturis inveniuntur distincta, in creatore inveniuntur sine distinctione.
Ad octavum dicendum, quod Aristoteles non intellexit ponere numerum ternarium in deo; sed ostendere perfectionem ternarii numeri ex hoc quod antiqui in sacrificiis et orationibus numerum ternarium observabant.
Ad nonum dicendum, quod verba illorum philosophorum intelliguntur quantum ad appropriata personarum, et non quantum ad propria.
Ad decimum dicendum, quod philosophus ratione naturali nunquam concederet deum dicere secundum quod dicere importat distinctionem personarum; sed solum secundum quod essentialiter dicitur.