Quartodecimo quaeritur utrum Moyses fuerit excellentior aliis prophetis.
Et videtur quod non.
Quia, ut dicit Gregorius, per successiones temporum crevit divinae cognitionis augmentum. Ergo posteriores prophetae fuerunt excellentiores Moyse.
Praeterea, Glossa in principio Psalterii dicit quod David dicitur propheta per excellentiam.
Ergo Moyses non fuit excellentissimus.
Praeterea, maiora miracula facta sunt per iosue, qui fecit solem et lunam stare, iosue, X, 13, quam per Moysen; et similiter per Isaiam, qui fecit solem retrocedere, ut habetur Isaiae, XXXVIII, 8. Ergo Moyses non fuit prophetarum maximus.
Praeterea, Eccli., XLVIII, 4, dicitur de elia: quis poterit tui similiter gloriari, qui sustulisti mortuum ab inferis? etc.; et sic idem quod prius.
Praeterea, Matth. XI, 11, dicitur de ioanne baptista: inter natos mulierum non surrexit maior ioanne baptista. Ergo nec fuit Moyses eo maior; et sic idem quod prius.
Sed contra. Est quod dicitur deuter., ultimo: non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses.
Praeterea, Num., XII, 6-7, dicitur: si quis fuerit inter vos propheta domini, in somnio aut visione loquar ad eum; at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo fidelissimus est. Ex quo patet quod ipse aliis prophetis praefertur.
Responsio. Dicendum, quod inter prophetas secundum aliquid diversimode diversi possunt maiores reputari. Simpliciter autem loquendo omnium maximus Moyses fuit; in eo enim quatuor quae ad prophetiam requiruntur, excellentissime sunt inventa.
Primo quidem visio intellectualis in eo excellentissima fuit, secundum quam tantum meruit elevari, ut ipsam dei essentiam videret, ut dicitur numer. XII, 8: palam, non per figuras et aenigmata, videt deum. Et haec quidem eius visio non est facta Angelo mediante, sicut aliae visiones prophetales; unde et ibidem dicitur: ore ad os loquar ei. Et hoc expresse dicit Augustinus ad Paulinam de videndo deum et XII super Genesim ad litteram.
Secundo imaginaria visio fuit in eo perfectissima, quia eam quasi ad nutum habebat; unde dicitur Exod. XXXIII, 11, quod loquebatur ei dominus... Facie ad faciem, sicut homo solet loqui ad amicum suum; in quo etiam alia eius eminentia quantum ad imaginariam visionem potest notari: quod ipse scilicet non solum audivit verba revelantis, sed vidit, non in figura hominis vel Angeli, sed quasi ipsum deum, non in somnio, sed in vigilia; quod de nullo aliorum legitur.
Tertio etiam eius denuntiatio fuit excellentissima; quia omnes qui fuerunt ante eum, instruxerunt familias suas per modum disciplinae; Moyses autem fuit primus qui locutus est ex parte domini, dicens: haec dicit dominus; et non uni familiae, sed toti populo; nec denuntiavit ex parte domini ut attenderetur dictis alterius alicuius prophetae praecedentis, sicut prophetae denuntiando inducebant ut observaretur lex Moysi; unde denuntiatio praecedentium fuit praeparatio ad legem Moysi, quae fuit fundamentum quoddam denuntiationis sequentium prophetarum.
Quarto etiam fuit eminentior quantum ad ea quae ordinantur ad denuntiationem.
Quantum ad miracula quidem, quia fecit signa ad conversionem et instructionem totius generis; alii vero prophetae fecerunt particularia signa ad speciales personas, et specialia negotia; unde dicitur deuter. XXXIV, 10: non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset dominus facie ad faciem.
Quantum ad eminentiam revelationis, in omnibus signis atque portentis quae per eum misit, ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius, et infra magnaque mirabilia quae fecit Moyses coram universo Israel.
Quantum etiam ad audaciam apparet eminentissimus, quia in sola virga descendit in Aegyptum, non solum ad denunciandum verba domini, sed etiam ad flagellandum Aegyptum, et populum liberandum.
Ad primum igitur dicendum, quod verbum Gregorii est intelligendum de his quae pertinent ad mysterium incarnationis de quibus aliqui posteriores expressius revelationem acceperunt quam Moyses; non autem quantum ad cognitionem divinitatis, de quo plenissime Moyses instructus fuit.
Ad secundum dicendum, quod David dicitur esse excellentissimus prophetarum, quia expressissime de christo prophetavit et sine aliqua imaginaria visione.
Ad tertium dicendum, quod quamvis illa miracula fuerint maiora miraculis Moysi quantum ad substantiam facti, tamen illa Moysi fuerunt maiora quantum ad modum faciendi, quia facta sunt toti populo, et ad populi institutionem in nova lege, et liberationem; illa vero fuerunt ad aliqua particularia negotia.
Ad quartum dicendum, quod eminentia eliae praecipue in hoc attenditur quod a morte immunis conservatus fuit; fuit etiam multis aliis prophetis eminentior quoad audaciam qua non pertimuit in diebus suis principes et quoad magnitudinem signorum, ut ex verbis ecclesiastici ibidem habetur.
Ad quintum dicendum, quod cum Moyses aliis praefertur, intelligendum est de his qui fuerunt in veteri testamento; quia tunc praecipue fuit prophetia in suo statu, quando christus, ad quem omnis prophetia ordinabatur, expectabatur venturus. Ioannes autem ad novum pertinet testamentum; unde Matth. XI, 13: lex et prophetae usque ad ioannem. In novo tamen testamento facta est manifestior revelatio: unde dicitur II corinth. III, 18: nos autem revelata facie gloriam domini etc., ubi expresse apostolus se et alios apostolos Moysi praefert.
Et tamen non sequitur, si ioanne baptista nullus fuit maior, quod propter hoc nullus fuerit eo excellentior in gradu prophetiae: quia, cum prophetia non sit donum gratiae gratum facientis, potest esse potior in prophetia qui est minor in merito.