Quinto quaeritur quid est illud quod apostolus circa suum raptum scivit, et quid nescivit.
Et videtur quod sciverit an anima eius esset in corpore.
Ipse enim melius hoc scivit quam aliquis sequentium. Sed communiter a multis determinatur quod anima Pauli tunc fuerit in corpore eius unita ei ut forma. Ergo multo fortius hoc Paulus scivit.
Praeterea, Paulus in illo raptu scivit quid viderit, et qua visione viderit; quod patet quia dicit: scio hominem... Raptum usque ad tertium caelum. Scivit igitur quid esset illud caelum, utrum res corporalis vel spiritualis; et an illud spiritualiter vel corporaliter viderit. Sed ad hoc sequitur eum scivisse an in corpore an extra corpus viderit: quia corporalis visio non potest fieri nisi per corpus, intellectualis vero semper fit sine corpore. Ergo ipse scivit an esset in corpore vel extra corpus.
Praeterea, sicut ipsemet dicit, scivit hominem raptum usque ad tertium caelum.
Sed homo nominat coniunctum ex anima et corpore. Ergo scivit animam corpori esse coniunctam.
Praeterea, ipse scivit se esse raptum, ut ex verbis suis patet. Sed mortui non dicuntur rapti. Ergo ipse scivit se non esse mortuum; et ita scivit animam suam esse corpori
Praeterea, ipse vidit deum in raptu illa visione qua vident deum sancti in patria, ut dicit Augustinus XII super genes. Ad litteram, et in epistola de videndo deum. Sed sanctorum animae quae sunt in patria, sciunt an sint in corpore, vel extra corpus. Ergo et apostolus hoc scivit.
Praeterea, Gregorius dicit: quid est quod non videat qui videntem omnia videt? quod praecipue pertinere videtur de his quae ad ipsos videntes pertinent. Sed hoc maxime pertinet ad animam, utrum sit corpori coniuncta vel non. Ergo anima Pauli scivit utrum esset corpori coniuncta vel non.
Sed contra, est quod dicitur II Cor. XII, 2: scio hominem in christo ante annos quatuordecim (sive in corpore sive extra corpus nescio, deus scit) raptum huiusmodi etc.. Ergo nescivit utrum esset in corpore, vel extra corpus.
Responsio. Dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio.
Quidam enim intellexerunt quod apostolus diceret se nescire non quidem an anima esset corpori coniuncta in illo raptu an non; sed an esset raptus secundum animam et corpus simul, ut etiam corporaliter portaretur in caelum, sicut Habacuc portatus legitur, Danielis ultimo; an secundum animam tantum, id est in visionibus dei, sicut dicitur ezech.
Cap. XL, 2: in visionibus dei adduxit me in terram Israel; et hunc intellectum cuiusdam Iudaei exprimit Hieronymus in prologo super Danielem, ubi dicit: denique et apostolum nostrum non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: sive in corpore sive extra corpus nescio.
Hunc autem intellectum Augustinus reprobat XII super Genesim ad litteram.
Constat enim ex verbis apostoli, quod ipse scivit se raptum esse usque ad tertium caelum. Constat igitur illud caelum in quod raptus est, esse vere caelum, non aliquam caeli similitudinem.
Si enim hoc voluisset intelligere, cum dixit se raptum in caelum id est ad videndam imaginarie similitudinem caeli, eodem modo poterat affirmare se raptum esse in corpore, id est in similitudine corporis. Et sic non fuisset necessarium discernere quid sciret et quid nesciret, quia utrumque aequaliter sciret; scilicet et se esse raptum in caelum, et se esse raptum in corpore, id est in similitudinem corporis, sicut accidit in somniis.
Scivit igitur pro certo quod illud in quod raptus fuit, vere erat caelum; ergo scivit an esset corpus vel res incorporea. Si enim erat corpus, in eam rapiebatur corporaliter: si vero erat res incorporea, in eam corporaliter rapi non poterat.
Restat igitur quod apostolus non dubitavit an raptus ille esset corporalis vel spiritualis solum; sed scivit solo intellectu se in illud caelum esse raptum; dubitavit autem an in ipso raptu anima eius esset in corpore, an non. Et hoc quidam alii concedunt; sed dicunt, quod quamvis in illo raptu apostolus hoc nesciverit, scivit tamen illud post, coniiciens ex ipsa visione quam prius habuerat.
In illo enim raptu tota mens eius in divina ferebatur, nec hoc percipiebat an anima esset in corpore, an non.
Sed hoc etiam expresse contrariatur verbis apostoli. Sicut enim distinguit quid sciverit et quid nesciverit, ita distinguit praesens a praeterito: quasi enim praeteritum narrat raptum hominem ante annos quatuordecim usque ad tertium caelum, sed quasi praesens confitetur se scire aliquid, et aliquid nescire. Ergo post annos quatuordecim ab illo raptu adhuc nesciebat an in corpore an extra corpus fuerit, quando fuit raptus.
Et ideo alii dicunt, quod nec in raptu nec post scivit, an anima esset in corpore, secundum aliquem modum, et non simpliciter.
Dicunt enim, quod scivit, et tunc et postea, quod anima uniebatur corpori ut forma; sed nescivit utrum hoc modo corpori uniretur ut eius anima aliquid a sensibus acciperet.
Vel secundum alios, utrum vires nutritivae essent in suis actibus, secundum quas anima corpus administrat.
Sed hoc etiam non videtur consonum verbis apostoli, qui dicit se nescire an in corpore fuerit, an extra corpus, simpliciter: et praeterea etiam hoc non multum ad rem pertinere videbatur, ut diceret se nescire utrum tali vel tali modo in corpore fuerit, ex quo anima a corpore omnino separata non erat.
Et ideo dicendum est quod simpliciter nescivit an anima esset corpori coniuncta vel non: et hoc est quod Augustinus, XII super Genesim ad litteram, post longam inquisitionem concludit, dicens: restat ergo fortasse ut hoc ipsum eum ignorasse intelligamus utrum quando in tertium caelum raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore cum corpus vivere dicitur, sive vigilantis sive dormientis, sive in extasi a sensibus corporis alienata, an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret, donec peracta illa demonstratione, membris mortuis anima redderetur, et non quasi dormiens evigilaret, aut extasi alienatus rediret in sensus, sed mortuus omnino revivisceret.
Ad primum igitur dicendum, quod, sicut dicit Augustinus, XII super Genesim ad litteram, utrum in corpore, an extra corpus, dubitat apostolus. Unde, illo dubitante, quis nostrum certus esse audeat? unde Augustinus hoc indeterminatum relinquit.
Quod autem posteriores de hoc aliquid determinant, magis loquuntur ex probabilitate quam ex certitudine. Ex quo enim fieri potuit quod anima illa adhuc unita remanens hoc modo raperetur, sicut se dicit apostolus raptum, ut ex dictis patet, probabilius est quod unita remanserit.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit contra intellectum verborum apostoli primo positum, quo intelligitur apostolum dubitasse non de conditione rapti, id est utrum anima corpori fuerit unita; sed de modo raptus, id est utrum fuerit raptus corporaliter, vel spiritualiter tantum.
Ad tertium dicendum, quod per synecdochen quandoque pars hominis homo nominatur, et praecipue anima, quae est hominis eminentior pars. Quamvis et possit intelligi, eum quem raptum dicit, non tunc fuisse hominem quando raptus fuit, sed post annos quattuordecim, quando scilicet hoc dicebat apostolus: scio hominem in christo; non autem raptum dicit hominem usque ad tertium caelum.
Ad quartum dicendum, quod dato quod fuerit in illo statu anima apostoli a corpore separata, illa tamen separatio non fuit per aliquem naturalem modum; sed per virtutem divinam ipsam animam a corpore abstrahentem, non ad hoc quod simpliciter separata remaneret, sed ad tempus. Et pro tanto raptus dici potuit, etsi non omnis mortuus raptus dici possit.
Ad quintum dicendum, quod sicut Augustinus dicit XII super Genesim ad litteram, apostolo arrepto a carnis sensibus in tertium caelum et Paradisum, hoc ipsum certe defuit ad plenam perfectamque cognitionem rerum quae Angelis inest, quod sive in corpore sive extra corpus esset, nesciebat. Hoc itaque non deerit cum receptis corporibus in resurrectione mortuorum corruptibile hoc induerit incorruptionem. Et sic patet quod, licet eius visio quantum ad aliquid similis fuerit visioni beatorum, tamen etiam quantum ad aliquid fuit imperfectior.
Ad sextum dicendum, quod Paulus non fuit raptus ad videndum deum, ut esset beatus simpliciter; sed ut esset testis beatitudinis sanctorum, et divinorum mysteriorum, quae ei revelata sunt. Unde illa tantum vidit in visione verbi propter quae cognoscenda rapiebatur, non autem omnia, sicut erit in beatis, praecipue post resurrectionem. Tunc enim, ut Augustinus praemissis verbis subiungit, omnia erunt evidentia, sine ulla falsitate, sine ulla ignorantia.