Primo utrum omnia appetant bonum.
Secundo utrum omnia appetant ipsum deum.
Tertio utrum appetitus sit quaedam specialis potentia animae.
Quarto utrum voluntas in rationalibus sit alia potentia praeter appetitivam sensitivae partis.
Quinto utrum voluntas aliquid de necessitate velit.
Sexto utrum voluntas de necessitate velit quidquid vult.
Septimo utrum aliquis mereatur illud volendo quod de necessitate vult.
Octavo utrum deus possit cogere voluntatem.
Nono utrum aliqua creatura possit immutare voluntatem, vel imprimere in ipsam.
Decimo utrum voluntas et intellectus sint eadem potentia.
Undecimo utrum voluntas sit altior potentia quam intellectus, vel e converso.
Duodecimo utrum moveat voluntas intellectum, et alias vires animae.
Tertiodecimo utrum intentio sit actus voluntatis.
Quartodecimo utrum eodem motu voluntas velit finem, et intendat ea quae sunt ad finem.
Quintodecimo utrum electio sit actus