Et primo quaeritur utrum gratia sit aliquid creatum positive in anima.
Secundo utrum gratia gratum faciens sit idem quod caritas.
Tertio utrum aliqua creatura possit esse causa gratiae.
Quarto utrum sacramenta novae legis sint gratiae causa.
Quinto utrum in homine uno sit tantum una gratia gratum faciens.
Sexto utrum gratia sit in essentia animae sicut in subiecto.
Septimo utrum gratia sit in sacramentis.