Secundo quaeritur utrum gratia gratum faciens sit idem quod caritas.
Et videtur quod sic.
Gratia enim gratum faciens in nobis est illud dei donum per quod accepti sumus ei.
Hoc autem est per caritatem: Prov. VIII, 17: ego diligentes me diligo. Ergo gratia gratum faciens est idem quod caritas.
Praeterea, Augustinus dicit, quod illud dei beneficium quo voluntas hominis praeparatur et praevenitur, est fides: non tamen informis, sed formata, quae est per caritatem.
Cum ergo illud beneficium sit gratia gratum faciens, videtur quod caritas sit ipsa gratia.
Praeterea, ad hoc spiritus sanctus mittitur invisibiliter ad aliquem ut ipsum inhabitet.
Ergo secundum idem donum mittitur et inhabitat.
Dicitur autem mitti secundum donum caritatis, sicut filius secundum donum sapientiae, propter similitudinem horum donorum ad personas; dicitur vero inhabitare animam spiritus sanctus per gratiam. Ergo gratia est idem quod caritas.
Praeterea, illud donum est gratia per quod digni reddimur ad vitam aeternam habendam.
Sed per caritatem redditur quis dignus vita aeterna, ut patet Ioan. XIV, 21: si quis diligit me diligetur a patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum; in qua manifestatione vita aeterna consistit.
Ergo caritas est idem quod gratia.
Praeterea, de ratione caritatis duo possunt intelligi: scilicet quod per eam homo sit deo carus, et quod per eam homo habeat deum carum. Per prius autem est de ratione caritatis quod homo sit deo carus, quam quod habeat deum carum, ut patet I Ioan. IV, 10: non quasi nos dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos.
Sed haec est ratio gratiae, ut per eam aliquis sit habitu deo gratus. Ergo, cum idem sit esse deo carum quod deo gratum, videtur quod idem sit gratia quod caritas.
Praeterea, Augustinus dicit, quod sola caritas est quae dividit inter filios regni et filios perditionis; cetera enim dona sunt bonis malisque communia. Sed gratia gratum faciens distinguit inter filios perditionis et regni, nec est nisi in bonis. Ergo est idem quod caritas.
Praeterea, gratia gratum faciens, cum sit quoddam accidens, non potest esse nisi in genere qualitatis, nec nisi in prima specie, quae est habitus vel dispositio: et cum non sit scientia, non videtur esse aliud quam virtus; nec aliqua virtus potest dici gratia, nisi caritas, quae est forma virtutum. Ergo gratia est caritas.
Sed contra. Nihil praevenit seipsum.
Sed gratia praevenit caritatem, ut Augustinus dicit in II de praedestinatione sanctorum.
Ergo gratia non est idem quod caritas.
Praeterea, Roman. V, 5: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ergo datio spiritus sancti praecedit caritatem sicut causa effectum.
Sed spiritus sanctus datur secundum aliquod donum suum. Ergo aliquod donum est in nobis quod praecedit caritatem; et hoc non videtur esse aliud quam gratia. Ergo gratia est aliud quam caritas.
Praeterea, gratia semper est in suo actu, quia semper facit hominem gratum; caritas vero non semper est in suo actu; non enim semper habens caritatem actu diligit. Ergo caritas non est gratia.
Praeterea, caritas quaedam dilectio est.
Dilectio autem est secundum quam diligentes sumus. Ergo caritas proprie est secundum quam diligentes sumus. Sed non secundum hoc sumus deo accepti quod sumus diligentes, sed potius e converso; actus enim nostri non sunt causa gratiae, sed e converso. Ergo gratia, per quam sumus deo accepti, est aliud quam caritas.
Praeterea, quod pluribus commune est, non inest alicui eorum ratione alicuius quod sit sibi proprium. Sed producere actum meritorium est commune omni virtuti. Ergo nulli convenit, secundum quod est ei proprium; et ita nec caritati. Convenit ergo ei secundum aliquid commune sibi et omnibus virtutibus.
Sed actus meritorius est a gratia. Ergo gratia dicit aliquid commune caritati et aliis virtutibus.
Sed non commune per praedicationem, ut videtur: quia sic essent tot gratiae quot sunt virtutes. Ergo est commune per modum causae: et sic gratia est aliud per essentiam a caritate.
Praeterea, caritas perficit animam in ordine ad obiectum diligibile. Sed gratia non importat respectum ad aliquod obiectum, quia nec ad actum; sed ad quoddam esse, scilicet esse gratum deo. Ergo gratia non est caritas.
Respondeo. Dicendum, quod quidam dicunt, quod gratia est idem per essentiam quod virtus secundum rem; differt autem secundum rationem, ut virtus dicatur secundum quod perficit hominem, et eius actum deo acceptum reddit: et inter alias virtutes praecipue caritas est gratia secundum eos.
Alii vero dicunt e contrario, quod caritas et gratia per essentiam differunt, nec aliqua virtus est gratia per essentiam: et haec opinio rationabilior videtur.
Cum enim diversarum naturarum diversi sint fines, ad consecutionem alicuius finis in rebus naturalibus tria praeexiguntur: scilicet natura proportionata ad finem illum; et inclinatio ad finem illum, quae est naturalis appetitus finis; et motus in finem. Sicut patet quod in terra est natura quaedam, per quam sibi competit esse in medio; et hanc naturam sequitur inclinatio in locum medium, secundum quam appetit naturaliter talem locum, cum extra ipsum per violentiam detinetur; et ideo, nullo prohibente, semper deorsum movetur.
Homo autem secundum naturam suam proportionatus est ad quemdam finem, cuius habet naturalem appetitum; et secundum naturales vires operari potest ad consecutionem illius finis: qui finis est aliqua contemplatio divinorum, qualis est homini possibilis secundum facultatem naturae, in qua philosophi ultimam hominis felicitatem posuerunt.
Sed est aliquis finis ad quem homo a deo praeparatur, naturae humanae proportionem excedens, scilicet vita aeterna, quae consistit in visione dei per essentiam, quae excedit proportionem cuiuslibet naturae creatae, soli deo connaturalis existens.
Unde oportet quod homini detur aliquid, non solum per quod operetur ad finem, vel per quod inclinetur eius appetitus in finem illum, sed per quod ipsa natura hominis elevetur ad quamdam dignitatem, secundum quam talis finis sit ei competens: et ad hoc datur gratia; ad inclinandum autem affectum in hunc finem datur caritas; ad exequendum autem opera quibus praedictus finis acquiritur, dantur aliae virtutes.
Et ideo, sicut in rebus naturalibus est aliud natura ipsa quam inclinatio naturae, et eius motus vel operatio; ita et in gratuitis est aliud gratia a caritate, et a ceteris virtutibus.
Et quod haec comparatio sit recte accepta, patet per dionysium in cap. II cael. Hier.; ubi dicit, quod non potest aliquis habere spiritualem operationem, nisi prius esse spirituale accipiat; sicut nec operationem alicuius naturae, nisi prius habeat esse in natura illa.
Ad primum ergo dicendum, quod deus diligit diligentes se; non tamen ita quod dilectio se diligentium sit ratio quare ipse diligat; sed potius e converso.
Ad secundum dicendum, quod fides dicitur esse gratia praeveniens, in quantum in motu fidei primo apparet gratiae praevenientis effectus.
Ad tertium dicendum, quod tota trinitas in nobis habitat per gratiam; sed specialiter alicui personae appropriari potest inhabitatio per aliquod aliud speciale donum, quod habet similitudinem cum ipsa persona, ratione cuius persona mitti dicitur.
Ad quartum dicendum, quod caritas non sufficeret ad merendum bonum aeternum, nisi praesupposita idoneitate merentis, quae est per gratiam; aliter enim dilectio nostra non esset tanto praemio condigna.
Ad quintum dicendum, quod non est inconveniens, aliquid esse prius secundum rem, quod tamen posterius est de ratione alicuius hominis; sicuti prius est causa sanitatis quam ipsa sanitas in sanitatis subiecto; et tamen sanum per prius significat habentem sanitatem quam sanitatis causam.
Similiter, quamvis prius sit divina dilectio qua deus nos diligit, dilectione qua nos eum diligimus; tamen de ratione caritatis per prius est quod deum faciat nobis carum quam quod nos deo caros faciat: primum enim pertinet ad dilectionem in quantum est dilectio, non autem secundum.
Ad sextum dicendum, quod hoc quod caritas sola distinguat inter filios perditionis et regni, convenit ei in quantum non potest esse informis, sicut aliae virtutes: unde per hoc non excluditur gratia, qua ipsa caritas formatur.
Ad septimum dicendum, quod gratia est in prima specie qualitatis, quamvis non proprie possit dici habitus, quia non immediate ordinatur ad actum, sed ad quoddam esse spirituale quod in anima facit, et est sicut dispositio quae est respectu gloriae, quae est gratia consummata. Nihil tamen simile gratiae in accidentibus animae quae philosophi sciverunt, invenitur: quia philosophi non cognoverunt nisi illa animae accidentia quae ordinantur ad actus naturae humanae proportionatos.
Alia concedimus, quamvis quaedam eorum non recte concludant.