Quarto quaeritur quis motus liberi arbitrii ad iustificationem requiratur; utrum scilicet requiratur motus in deum.
Et videtur quod non.
Illud enim quod iustificationem sequitur, non requiritur ad iustificationem. Sed moveri in deum, cum sit ex gratia, iustificationem sequitur; unde dicitur threnor. V, 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur.
Ergo motus liberi arbitrii in deum non est de his quae requiruntur ad iustificationem.
Praeterea, motus liberi arbitrii requiritur ad iustificationem ut dispositio quaedam ex parte liberi arbitrii. Id autem ad quod homo trahi indiget, non pertinet ad liberum arbitrium.
Cum ergo ad hoc quod homo convertatur in deum, indigeat trahi, secundum illud Ioan. VI, 44: nemo venit ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum; videtur quod motus liberi arbitrii in deum non sit de his quae ad iustificationem impii requiruntur.
Praeterea, ad iustitiam homo pervenit per viam timoris: nam qui sine timore est, non poterit iustificari, ut dicitur Eccli. I, 28.
Sed per timorem homo non movetur in deum, sed magis in poenas. Ergo motus liberi arbitrii qui requiritur ad iustificationem impii, non est motus in deum.
Sed dicendum, quod hoc verum est de timore servili, non autem de filiali. Contra: omnis timor fugam in sui ratione includit.
Sed per fugam aliquis recedit ab eo quod fugitur, non autem accedit ad ipsum.
Ergo ex hoc quod homo timet deum, non movetur in deum, sed magis recedit a deo.
Praeterea, si motus liberi arbitrii in deum ad iustificationem requiritur, praecipue ille deberet requiri per quem homo in deum completissime movetur. Completius autem movetur homo in deum per caritatem quam per fidem. Si ergo motus liberi arbitrii in deum ad iustificationem requiritur, non deberet attribui iustificatio fidei, sed magis caritati; cuius contrarium apparet Rom. V, 1: iustificati ex fide pacem habeamus ad deum.
Praeterea, motus liberi arbitrii qui in iustificatione requiritur, est sicut ultima dispositio ad gratiam, cum qua gratia infunditur.
Dispositio autem ad formam cum qua inducitur forma, talis est quod sine forma esse non potest, cum sit necessitas ad formam.
Cum igitur motus fidei possit esse sine gratia, videtur quod iustificatio non debeat attribui motui fidei.
Praeterea, homo naturali ratione potest deum cognoscere. Sed fides non requiritur ad iustificationem nisi in quantum facit deum cognoscere. Ergo videtur quod sine motu fidei possit homo iustificari.
Praeterea, sicut per motum fidei homo cognoscit deum, ita per actum sapientiae.
Non ergo magis fidei quam sapientiae iustificatio debet adscribi.
Praeterea, in fide multi articuli continentur.
Si ergo motus fidei requiritur ad iustificationem, videtur quod oporteat omnes articulos fidei cogitare; quod non potest subito fieri.
Praeterea, Iac. IV, 6, dicitur, quod deus humilibus dat gratiam: et sic ad iustificationem impii requiritur motus humilitatis, qui non est motus in deum; alias humilitas haberet deum pro obiecto et fine, et esset virtus theologica. Ergo motus qui requiritur ad iustificationem impii, non est motus liberi arbitrii in deum.
Praeterea, in iustificatione impii voluntas hominis ad iustitiam immutatur. Ergo motus liberi arbitrii debet esse actus iustitiae, qui non est motus in deum.
Praeterea, ad iustificationem impii se habet homo ut removens prohibens; sicut ille qui aperit fenestram, dicitur causa illuminationis domus. Sed impedimentum gratiae est peccatum. Ergo ex parte iustificati non requiritur motus liberi arbitrii in deum, sed solum in peccatum.
Sed contra. Est quod dicitur Iac. IV, 8: appropinquate deo, et appropinquabit vobis.
Appropinquat autem deus nobis per gratiae infusionem. Ergo ad hoc quod iustificemur per gratiam, requiritur quod nos appropinquemus deo per motum liberi arbitrii in deum.
Praeterea, iustificatio impii est quaedam hominis illuminatio. Sed in Psal. XXXIII, 6, dicitur: accedite ad eum et illuminamini.
Cum ergo ad deum non accedat homo passibus corporis, sed motibus mentis, ut Augustinus dicit, videtur quod motus liberi arbitrii requiratur ad iustificationem impii.
Praeterea, Rom. IV, 5, dicitur: reputabitur fides ad iustitiam credentibus in eum qui iustificat impium. Ergo ad hoc quod impius iustificetur, requiritur motus fidei in deum.
Respondeo. Dicendum, quod, sicut supra, art. Praec., dictum est, motus liberi arbitrii qui est in iustificatione, requiritur ad hoc quod homo causam iustificantem contingat per actum proprium. Causa autem iustificationis deus est, qui nostram operatus est iustificationem per mysterium incarnationis suae, per quam factus est dei et hominum mediator.
Et ideo motus liberi arbitrii in deum ad iustificationem impii requiritur.
Sed cum liberum arbitrium multipliciter in deum moveri possit; ille motus de necessitate ad iustificationem requiri videtur qui est primus inter alios, et in omnibus aliis includitur; hic autem est motus fidei: accedentem enim ad deum oportet primo credere quia est, ut habetur Heb. XI, 6.
Nullus quocumque alio motu potest in deum moveri, nisi simul cum hoc motu fidei moveatur; quia omnes alii motus mentis in deum iustificantem pertinent ad affectum, solus autem fidei motus ad intellectum pertinet.
Affectus autem non movetur in suum obiectum nisi secundum quod est apprehensum; bonum enim apprehensum movet affectum, ut dicitur in libro III de anima.
Unde motus apprehensivae requiritur ad motum affectivae, sicut motio moventis ad moveri mobilis. Et per hunc modum motus fidei includitur in motu caritatis, et in quolibet alio motu quo mens movetur in deum.
Sed quia iustitia completiva in affectu existit; ideo, si homo secundum intellectum tantum converteretur in deum, non contingeret deum secundum id quod iustitiam recipit, id est secundum affectum; et sic iustificari non posset. Requiritur ergo quod non solum intellectus convertatur in deum, sed affectus.
Primus autem motus affectus in aliquid est motus amoris, ut in quaestione de passionibus animae dictum est; qui quidem motus in desiderio includitur sicut causa in effectu; desideratur enim aliquid quasi amatum. Ipsa vero spes desiderium quoddam importat cum quadam animi erectione, quasi in quoddam arduum tendens.
Sicut ergo simul est motus cognitionis cum motu amoris, ita motus amoris cum motu spei vel desiderii; sicut enim apprehensum movet amorem, ita amor movet desiderium seu spem.
Sic ergo liberum arbitrium in iustificatione impii movetur in deum motu fidei, caritatis et spei: oportet enim iustificatum in deum converti amando ipsum cum spe veniae. Et haec tria computantur pro uno motu completo, in quantum unum includitur in alio; denominatur tamen iste motus a fide, eo quod virtute continet in se illos motus, et in eis includitur.
Ad primum ergo dicendum, quod moveri in deum per liberum arbitrium, sequitur quodammodo ordine naturae gratiae infusionem, non autem tempore, ut infra, art. VII, patebit. Gratiae autem infusio est unum eorum quae requiruntur ad iustificationem: unde non sequitur propter hoc, quod motus liberi arbitrii in deum iustificationem sequatur.
Ad secundum dicendum, quod tractus ille non importat violentiam, sed operationem divinam qua operatur in liberum arbitrium vertendo id quocumque voluerit: et sic illud ad quod homo trahitur, aliquo modo ad liberum arbitrium pertinet.
Ad tertium dicendum, quod timor servilis, qui habet oculum ad poenam tantum, requiritur ad iustificationem ut dispositio praecedens, non autem ut intrans substantiam iustificationis: quia simul cum caritate esse non potest, sed introeunte caritate timor discedit; unde I Io. IV, 18: timor non est in caritate.
Timor autem filialis, qui timet separationem, includitur virtute in motu amoris: eiusdem enim rationis est desiderare coniunctionem amati, et timere separationem.
Ad quartum dicendum, quod timor filialis includit aliquam fugam; non tamen fugam dei, sed fugam separationis a deo, vel adaequationis ad deum, secundum quod timor importat quamdam reverentiam per quam homo non audet divinae maiestati se comparare, sed ei se subiicit.
Ad quintum dicendum, quod motus caritatis in deum requiritur, sed tamen in hoc motu includitur motus fidei, ut dictum est, in corp. Art..
Ad sextum dicendum, quod licet credere deo vel deum possit esse sine iustitia; tamen credere in deum, quod est actus fidei formatae, sine gratia vel iustitia esse non potest.
Et tale credere requiritur ad iustificationem, ut patet Rom. IV, 5: credenti in eum qui iustificat impium, fides reputatur ad iustitiam.
Ad septimum dicendum, quod quia post lapsum humanae naturae, homo non potest reparari nisi per mediatorem dei et hominum iesum christum (quod quidem sacramentum, scilicet mediationis christi, sola fide tenetur); ideo ad iustificationem impii non sufficit cognitio naturalis, sed requiritur fides iesu christi vel explicite vel implicite, secundum diversa tempora et diversas personas. Et hoc est quod dicitur Rom. III, 22: iustitia autem dei per fidem iesu christi.
Ad octavum dicendum, quod sicut intellectus principiorum naturaliter cognitorum se habet ad sapientiam vel scientiam ratione acquisitam in ratione principii, ita fides ad sapientiam infusam; unde primus motus cognitionis gratuitae in deum non est sapientiae, vel scientiae infusae, sed fidei.
Ad nonum dicendum, quod licet sint multi articuli fidei, non tamen oportet quod actu omnes cogitentur in ipso instanti iustificationis; sed solum quod cogitetur deus secundum hunc articulum, quod est iustificans, et peccata remittens; in quo includitur implicite articulus incarnationis et passionis christi, et aliorum quae ad nostram iustificationem requiruntur.
Ad decimum dicendum, quod motus humilitatis consequitur motum fidei, secundum quod aliquis considerata altitudine divinae maiestatis seipsum ei subiicit; et ita motus humilitatis non est primus qui requiritur in iustificatione.
Ad undecimum dicendum, quod in iustitia generali, de qua nunc loquimur, includitur ordinatio debita hominis ad deum, ut supra, art. I huius quaest., dictum est; et sic tam fides quam spes quam caritas sub huiusmodi iustitia continentur.
Ad duodecimum dicendum, quod peccatum prohibet gratiam praecipue ratione aversionis; et ideo ad removendum hoc prohibens, requiritur conversio liberi arbitrii in deum.