DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IV.

Quod omne animal quandoque dormit, quandoque vigilat, et nullum animal semper facit alterum istorum, ex quo concluditur imperfecta somni diffinitio.

Quinto autem quaesitum, scilicet utrum eadem animalia communicant utrisque his passionibus vel non, ex dictis facile est determinare. Nullum enim est animal quod semper vigilet, neque animal est aliquod quod semper dormiat, sed eisdem animalibus utraeque passiones successive insunt, ita quod modo una, postea alia : et iterum patebit quod nullum est animal sensum habens, quod contingat neutrum horum participare, ita quod neque dormiat, neque vigilet : utraque enim haec passio est circa sensum primi sensibilis sive sensui, quod ostendimus in libro de Anima esse sensum communem, quod sequentia declarabunt. Sed nunc dicimus quod non contingit alterum horum, somnum scilicet et vigiliam semper inesse eisdem : velut si diceretur aliquod genus animalis semper dormire et numquam excitari, aut aliquod genus animalis diceretur vigilare et numquam dormire.

Amplius quorumcumque animalium est aliquod opus secundum naturam virium quae sunt in ipsis, quando excesserit tempus determinatum illis virtutibus, vel excesserint aliqua eorum quae secundum suas facultates possunt quodam tempore facere, necesse est ea languescere : sicut oculos videntes qui non habent facultatem nisi in quodam tempore utendi visu, necesse est languescere : et tunc necessarium est quod illa quiescant aliquando, tales non faciunt actiones.

Haec autem hic supponemus : eo quod in scientia de Anima probavimus omnem sensum esse harmoniam et corrumpi ab excellentia operationum, et ab excellentia objectorum : necesse est esse harmonice compositum : non enim potest esse, sicut postea declarabimus, quod discursus et motus multus spirituum sensibilium in organis non inducat resolutionem in organis et in ipso sensu : est autem continuus discursus spirituum in organis in usu. sensuum : inducitur igitur languor et lassitudo ex usu sensuum in spiritu sensitivo et organis sensuum : eadem de causa necesse est languescere manum et omne membrum harmonicum, cujus est opus vel officium aliquod, ita quod motus moventis virtutis non est omnino de natura organi moti, sicut in Coelo et Mundo determinatum est. Si igitur sentire est alicujus organi opus, si continue sentiat sine interpositione quietis, oportet ipsum languescere per aliquod continuum tempus in quo suum exercuit opus : et ideo tunc suspendetur ab opere et non faciet illud : si igitur vigilare diffinitur, quod sit solutio sensuum et exploratio ad actum, absque dubio vigilare per exercitium hujusmodi in organis sensuum lassationem inducit. Cum igitur sit contrarium ei quod est dormire, et contrariorum alterum necesse est inesse, et vigilia non inest continue propter hoc quod resolutionem inducit sensus et spiritus, oportet quod aliquando insit dormire, tempore videlicet illo quo vigilia non potest inesse propter resolutum

spiritum sensibilem et organum sensus.

Si autem est rationis talis passio, qualis nunc dicta est, hujus est impotentia quaedam quae inducta est propter excessum vigilandi, tunc somnus sic diffinitur quando dicitur, quod somnus est impotentia utendi sensibus propter excessum vigilandi. Sed haec diffinitio non dicit plene quid est somnus : quia non dicit causam proximam, sed tantum essentiam ejus : quoniam potest haberi secundum quod privatio est vigiliae, sicut si diffiniendo eclipsim lunae dicerem : eclipsis lunae est defectus luminis lunae, ex eo quod lumen non recipit a sole : ex hoc enim non dicerem nisi essentiam eclipsis, et non causam propinquam : et tales diffinitiones sunt sicut conclusiones demonstrationum, et non sicut media : et ideo sunt imperfectae : quia in diffinitione passionum oportet ponere causam propter quam inest passio : eo quod passio non comparatur ad subjectum, sicut ad subjectum tantum, sed sicut ad subjectum ad causam essentialem ipsius. Si enim compararetur ad subjectum ut ad subjectum tantum, tunc esset accidens communiter et non propria passio, et posset adesse et abesse praeter subjecti corruptionem, etc.