DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Item, sermo fratris Bonavetrtnrae coram rego et filiis et consiliariis in die sancti Stephani.
Quasi flos rosarum in diebus vernis, Ecclesiastici quinquagesimo .
Describitur his verbis beatus Stephanus dupliciter, scilicet ut mirabiliter gratiosus ante conspectum Dei et hominum, ibi: Quasi flos rosarum; ut mirabiliter fructuosus in principio Ecclesiae fidelium,ubi: in diebus vernis. Fuit autem acceptus per omnia ut flos rosae in vita, et utilis in Ecclesia primitiva quasi in diebus vernis sua doctrina et passione.
Circa totum nota, quod beatus Stephanus fuit amabilis in conspectu Dei et Angelorum et hominum. Fuit enim sicut rosa florum principalissima per nobilitatem praedicationis evangelicae; unde Actuum sexto : Non poterant resistere sapientiae et spiritui, qui loquebatur.
Rosa florum formosissima per gratiositatem conversationis angelicae; unde Actuum sexto: Viderunt faciem eius tanquam faciem Angeli splendentis inter illos.
Rosa florum flagrantissima per suavitatem magnificae famae; unde Actuum sexto: Elegerunt Apostoli Steplianum virum plenum fide et Spiritu sancto.
Rosa florum vernanlissima per iucunditatem animae in ipsa passione: unde Actuum septimo : Lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: Domine Iesu, quasi totus vernaret gloriae laetitia et Iesu recordatione in ipsa lapidatione. - Rosa florum efficacissima per virtutem miraculorum gratiae: unde Actuum sexto: Plenus gratia et fortitudine faeiebat prodigia et signa magna in populo.