DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT II.

Propter quam causam inest somnus et vigilia, et praecipue quae sit causa finalis istarum passionum ?

Quoniam vero plures modi causarum sunt, quas cognoscere habet physicus, dicendum est nunc propter quam causam accidit dormire, et cujus passio sit somnus : quia hoc quod ex vera causa somni declarabitur, dico quaerendum esse in physicis, propter quam causam accidit haec passio : quia nos physice loquendo dicimus aliquando causam propter quam res fit,quae vocatur causa finalis: dicimus etiam aliquando causam unde est principium motus, quae vocatur causa efficiens : magis autem improprie vocamus eam naturam et rationem sive formam, quae dat esse et rationem, cum tamen illae duae causae ingredientes in esse rei, magis proprie vocentur elementa, sicut efficiens proprie vocatur principium : finalis autem quae causa causarum est, magis proprie vocatur causa. Quia igitur illa causa causarum est, dicamus ergo primo causam finalem hujus passionis.

Primo ergo considerandum hoc quod diximus in II Physicorum , quod omnem naturam aliquid facientem dicimus ipsam facere quam ob rem, id. est, ob quam rem : et hoc est bonum illius rei, cujus natura hoc facit : omni autem ei quod natum est moveri tali motu quo non semper et continue moveri potest, et qui inducit lassitudinem et est cum. labore, dicimus quietem esse bonum et dulce, et est cum voluptate, et necessaria et utilis si salvari et non dissolvi debeat. Somnus autem, sicut diximus in Physicis, ''habet coaptatam metaphoram quietis : propter quod in rei veritate animal tunc quiescit, licet talis immobilitas non proprie quies vocetur, ut superius diximus . Somnus igitur propter salutem existit animalium, alioquin spiritus et virtutes et per consequens omnia membra dissolverentur in ipsis : vigilia vero simpliciter est finis sensibilis potentiae animalium. : quia sentire secundum sensum et sapere secundum intellectum, omnibus est finis ultimus quibus inest altera illarum potentiarum, sensus scili-

cet et intellectus : optimum enim non est in potentia neque in habitu etiam similis potentiae, sed in actione et operatione est, sicut probari habet in Ethicis. Cum enim potentia terminatur ad actum : similiter autem et habitus non detur nisi ut sit facilis potentia in agere, patet quoniam ambo sunt propter agere : et ideo agere secundum sensum vel intellectum est simpliciter finis sensibilium vel intellectuum : haec enim sunt optima sensuum vel intellectuum : finis autem uniuscujusque est optimum ejus. Est igitur unicuique animalium necessarium inesse somnum propter lassitudinem inductam ex opere sensuum.

Cum igitur multiplex sit necessitas, tamen qua indigemus, hoc est, quod est duplex necessitas, absoluta scilicet, et conditionalis. Necessarium autem absolute est, quod est secundum causam efficientem, vel materialem, vel formalem inevitabilem, sicut dicimus necessarium calefieri quod est in igne propter efficientem, vel grave descendere propter materiam, vel hominem rationalem propter formam. Necessarium autem conditionis est dictum secundum causam finalem eo modo quo dicimus, quod philosophantem necesse est studere : philosophia enim non discitur nisi per studium : et ideo si Philosophus fieri debeat, ut hic supponitur, studere oportet. Haec igitur necessitas suppositionis, in quo fine supposito necesse est poni ea quae sunt ad finem, per quae habetur finis, et sine quibus non contingit haberi finem illum. Sic igitur ex suppositione finis, quae est salus animalium, oportet aliquando inesse somnum : si enim animal ponatur habere suam naturam salvatam, oportet ei messe quaedam, sicut cibum evaporantem a loco caloris, et his existentibus, necesse est inesse quaedam alia ut fines illorum, sicut est somnus et quies. Haec igitur est causa somni finalis, propter quam natura vult somnum et desiderat, etc.