DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Item, sermo fratris Bonaventnrae de beato Stephano in Urbeveteri, praesente curia Romana ibidem.
Quasi plantatio rosae in Iericho, Ecclesiastici vigesimo quarto .
In verbis his describit Sapiens vitam, predicationem et passionem beati Stephani dupliciter, scilicet ut Deo et omnibus electis Dei per omnia sive singulariter gratiosam et complacentem et ut universali Ecclesiae et omni animae devotae mirabiliter fructuosam et utilem. Primum, ibi: Quasi plantatio rosae; secundum, ibi: in Iericho.
Fuit autem beatus Stephanus sicut quaedam plantatio rosea in hoc mundo: nam ad similitudinem rosae fuit omnium florum: pulcherrimus affectu sanctae conversationis: Canticorum secundo : Ego flos campi et lilium convallium: flos campi dicitur rosa.
Fulgidissimus intellectu summae eruditionis ; Ecclesiastici quinquagesimo: quasi flos rosarum in diebus vernis.
Fragranlissimus caelibatu laudandae operationis: Ecclesiastici trigesimo nono : Quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate: florete, flores, quasi Ulium et date odorem.
Vernantissimus cruciatu voluntariae passionis: quarti Esdrae secundo: Paravi tibi montes immensos septem habentes rosam et Ulium, in quibus gaudio implebo filios tuos.
Virtuosissimus effectu sanctae orationis: quarti Esdrae nono: Et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum, qui vocatur Ardath, et sedi ibi i n floribus. Et de herbis agri manducavi, et facta est esca earum mihi in saturitatem.
Mundissimus cand ida tu virginalis pudoris: Canticorum sexto , secundum aliam litteram: Sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum etc.
Primogenitus primatu sui sanguinis aspersionis: quarti Esdrae quinto: Ex omnibus floribus orbis elegisti libi Ulium unum.