Duodecimo quaeritur utrum falsitas sit in intellectu.
Et videtur quod non.
Quia intellectus habet duas operationes: scilicet unam qua format quidditates, in qua non est falsum, ut philosophus dicit in III de anima; aliam qua componit et dividit; et in hac etiam non est falsum, ut patet per Augustinum in Lib. De vera religione, qui dicit sic: nec quisquam intelligit falsa. Ergo falsitas non est in intellectu.
Praeterea, Augustinus in libro LXXXIII quaestionum, quaestio 32: omnis qui fallitur, id in quo fallitur, non intelligit. Ergo in intellectu non potest esse falsitas.
Item Algazel dicit: aut intelligimus aliquid sicut est, aut non intelligimus. Sed quicumque intelligit rem sicut est, vere intelligit.
Ergo intellectus semper est verus; ergo non est in eo falsitas.
Sed contra est quod philosophus dicit in III de anima, quod ubi est compositio intellectuum, ibi iam verum et falsum est. Ergo falsitas invenitur in intellectu.
Responsio. Dicendum, quod nomen intellectus sumitur ex hoc quod intima rei cognoscit; est enim intelligere quasi intus legere: sensus enim et imaginatio sola accidentia exteriora cognoscunt; solus autem intellectus ad interiora et essentiam rei pertingit.
Sed ulterius intellectus ex essentiis rerum apprehensis diversimode negotiatur ratiocinando et inquirendo.
Nomen ergo intellectus dupliciter accipi potest.
Uno modo secundum quod se habet ad hoc tantum a quo primo nomen impositum fuit; et sic dicimur proprie intelligere cum apprehendimus quidditatem rerum, vel cum intelligimus illa quae statim nota sunt intellectui notis rerum quidditatibus, sicut sunt prima principia, quae cognoscimus dum terminos cognoscimus; unde et intellectus habitus principiorum dicitur.
Quidditas autem rei est proprium obiectum intellectus; unde, sicut sensus sensibilium propriorum semper verus est, ita et intellectus in cognoscendo quod quid est ut dicitur in III de anima.
Sed tamen per accidens potest ibi falsitas accidere, in quantum, videlicet, intellectus falso componit et dividit; quod dupliciter contingit: vel in quantum definitionem unius attribuit alteri, ut si animal rationale mortale conciperet quasi definitionem asini; vel in quantum coniungit partes definitionis ad invicem, quae coniungi non possunt, ut si conciperet quasi definitionem asini animal irrationale immortale; haec enim est falsa: aliquod animal irrationale est immortale.
Et sic patet quod definitio non potest esse falsa, nisi in quantum implicat affirmationem falsam. Hic autem duplex modus falsitatis tangitur in V metaph.. Similiter nec in primis principiis intellectus ullo modo decipitur.
Unde patet quod si intellectus accipiatur secundum illam actionem a qua nomen intellectus imponitur, non est in intellectu falsitas.
Alio modo potest accipi intellectus communiter, secundum quod ad omnes operationes se extendit, et sic comprehendit opinionem et ratiocinationem; et sic in intellectu est falsitas; nunquam tamen si recte fiat resolutio in prima principia.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.