DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Item, sermo fratris Bonaventurae in Conventu Lugduni Minorum Fratrum in die sancti Stephani.
Princeps ea quae digna sunt principe, cogitabit, Isaiae trigesimo secundo .
Describitur hic princeps sive primogenitus Martyrum dupliciter, scilicet ut exterioris mundi subactor victoriosus et ut interioris animi conservator plenarias. Primum, ibi: Princeps: secundum, ibi: ea quae sunt digna principe, cogitabit.
Circa totum nota, quod in beato Stephano fuerunt quatuor, quae fecerunt eum mundi dominatorem sive triumphatorem victoriosum et sui animi conservalorem plenarium, scilicet: fidei pietas ad concipiendum sacra desideria: Ecclesiastae decimo : Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo. - Virtutis magnanimitas ad destruendum pestifera vitia: Ecclesiastici quadragesimo quinto: In bonitate et alacritate animae suae placuit Phinees Deo, ideo statuit illi principatum sanctorum et gentis suae. - Sapientiae perspicacitas ad discernendum vera: Ecclesiastici quadragesimo nono : Joseph, qui natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis.
Vitae claritas ad exhibendum exempla lucida: primi Machabaeorum nono: Suscepit Jonathas tempore illo principatum et surrexit loco ludae, fratris sui.