DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Item, sermo fratris Bonaventurae Fratribus de Luginno.
Domine Iesu, suscipe spiritum meum, Actuum septimo .
Verba sunt gloriosi Protomartyris Stephani ad Mstum, in agone martyrii constituti; in quibus primo invocat sui solatii amorosum obiectum: secundo, explicat sui desiderii necessarium beneplacitum. Primum facit, cum dicit: Domine Iesu: serendum, cum subdit: suscipe spiritum meum.
I. Circa primum nota, quod beatus Stephanus invocabat Dominum Iesum in tanta afflictione: tangam electissimum sibi de matris utero; Habacuc ertio : Ego autem in Domino gaudebo et exsul- wo in Deo, Iesu meo.
Tanquam amatissimum
sibi et suo animo; Actuum primo: Hic Iesus, qui assumtus est a vobis in caelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. - Tanquam pulcherrimum sibi et suae mentis oculo ; Marci ultimo: Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, aesumlus est in caelum et sedet a dextris Dei. - Tanquam praecordiaUssimum sibi et suo suspirio: Lucae vigesimo tertio : Iesus autem, voce magna clamans, ait: Pater, in manus tuae commendo spiritum meum.
Tanquam sapientissimum sibi et studio suo; ad Philippenses tertio: Existimo, omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi, Domini mei.
Tanquam nobilissimum sibi et suo praemio; Apocalypsis ultimo: Ego Iesus misi Angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis.
Tanquam sol licilissimum de se et de suo suffragio; Actuum septimo : Vidit Iesum stantem a dextris Dei.
II. Circa secundum nota, quod accepit Dominos Iesus spiritum beati Stephani pro eo lapidati merito tanquam spiritum: a se potenter creatum: Genesis secundo : Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae.
A se prudenter gubernatum: Numerorum undecimo: Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?
A se clementer recreatum; Iob decimo: Visitatio tua custodivit spiritum meum.
A se misericorditer sanctificatum: Psalmus : Spiritum rectum innova in visceribus meis.
In se singulariter iactatum; Psalmus: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: redemisti me, Domine, Deus veritatis. - A se specialiter electum et promotum; Tobiae tertio: Praecipe, in pace recipi spiritum meum.
Propter se amarissime angustatum; Psalmus : In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitae meas.