Per quem modum fiat somnus ex vehementi evaporatione ?
Qualiter autem ex tali evaporatione fiat, nunc est dicendum. Dico igitur quod id quod evaporat ex colamento cibi praeparati, necesse est compelli usquequo, hoc est, ad determinatum locum : natura enim in corpore praeparavit apta vasa, in quibus fiant colamenta tali ssublimationis, et fecit poros per quos ejiciatur quod est impurum et terrestre de illo. Cola autem stricta vasorum in quae elevatur colamentum cibi quando sublimatur, sunt venae et praecipue duae venae, quae plures caeteris habent ramos : quarum una vocatur magna, et alia major. Illa proprio nomine vocatur adorti : in quarum concavitatibus intrans vapor praefocatur, et convertitur in ipsis : et quando elevatur usque ad operculum, necesse est quod reflectatur et convertatur in seipsum et permutetur in humorem : conversio autem est sicut in Euripo, hoc est, in vento turbinis, in quo una pars involvit aliam, et involvitur ab eadem : calor enim cujuscumque animalis natus est ferri ad superiora, et trahit secum colamentum nutrimenti vaporabile, sicut fit cum aqua rosea fit in alembico rosis.
Cum autem vaporabiliter colamentum elevatum fuerit in superioribus locis in craneo capitis infrigidltate loci ex reflexione sui in seipsum et reduplicationem multam, convertitur in humorem aqueum vel aquosum, et fertur deorsum et dirigitur ad anterius capitis : ideo quia ibi sunt pori et viae per quas purgatur : phlegma enim purgatur per nares, et melancholicum illius conversionis per oculos, et cholericum incineratum purgatur per aures : et inde est, quod cum aliquis jacet in dorso et dormit, si ante bene comedit, frequenter stertit : eo quod superfluitates gravedine sua declinent a suis viis naturalibus, et non fluunt in eis : tunc clauditur via anhelitus, et ex tali constrictione fit cantus stertentium. Pingues autem stertunt propter obstructionem viarum earum ex multo pingui et phlegmatica superfluitate. Id autem quod ex colamento non educitur sic paulatim, declinat ad nervos sensibiles et motus per organum sensus communis, ut diximus, et immobilitat eos et facit somnum : ideo enim maxime fiunt somni a nutrimento : repente enim a calore praecipue cordis, et post hoc hepatis multa humiditas corpulenta grossa evaporabiliter fertur sursum ad capita animalium. Cum igitur stat illa ingrossata et conversa, et in se saepius reduplicata in capite infrigidata gravat organa sensuum et facit dormire inducendo vinculum et sensus et motus : et ideo primo cum tangit superiora nervorum, facit primum dormitare. Cum vero paulatim rependo deorsum et revertendo per exteriora frigiditas claudit poros et impellit calorem ab exterioribus, tunc fit somnus fortis, et animal tunc dormit : per exteriora autem repit deorsum, et non per interiora : ideo quia calor fortis in interioribus facit quod grossum est evaporare : et non potest ideo per eam viam redire, per quam ascendit : contraria enim non sunt simul in eodem secundum idem.
Signum autem ejus quod dictum est, accipitur in his quae somnum faciunt, quae somnifera vocantur. Haec enim omnia caput gravant, aut compilando nimio humore et vapore, aut complexionati frigiditate, sicut cibi somniferi, sicut
opium, mandragora, vinum, lolium, etc. Hujus etiam signum est, quod frigida non malum sanguinem generantia, quorum frigiditas temperatur aromatibus calidis, convenientem somnum valde faciunt : et ideo dicit Galenus, " Manduco quoque die olera facta ex lactucis cum aromatibus, et diligo somnum : quoniam jam ego sum senex. " Senibus enim defectum humidi nutrientis patientibus, licet abundent humido phlegmatico, somnus reducit humidum nutriens : et ideo juvat eos valde dormire, et conservat eis vitam.
Signum etiam hujus quod dicitur, accipimus in hoc quod quando aliquis capit somnum subito, antequam humidum de capite descendit digestum, invenit frontem gravari et anterius capitis : et si ibi parva est humiditas, per sternutationem expellitur, et tunc liberatur : et si multa est, remanet gravitas usque ad tempus quod iterum dormiat, et tunc liberatur. Quando igitur sic humiditas deorsum fertur, et dormiunt animalia, tunc tales gravitates videntur pati : declinant enim caput, et non possunt levare ipsum, et palpebrae cadunt, eo quod vicinae sunt et citius illa frigiditate ligantur : post cibaria autem maxime fit hujusmodi somnus et dormitio, eo quod multa tunc a cibariis est evaporatio : quia tunc est grossus cibus, et non colatus : resolvuntur ab eo fumi terrestres grossi et infensi : et ideo cum aliquis dormit statim post cibum, calidi fumi confusum somnum faciunt : quia calore punctus resolvitur saepe de latere in latus, et jacere non potest quietus, et grossities elevata obstruit poros : et ideo frequenter talis somnus inducit surditatem, vel caecitatem, vel aliquid hujusmodi. Propter quod praecepit Aristoteles in Regimine dominorum, post cibaria movere et deambulare levi motu donec resideat cibus. Cum enim per vigiliam extra retinetur calor, non ita potest fumare cibus, et tunc sua gravitate descendit : id quod levius et purius est, remanet, et illud sublimatur in venas, et erit conveniens somnus,