DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
In festo beati Ioannis Evangelistas. Sermo fratris Bonaventarae editus Parisius coram Universitate, in domo Fratrum Minorum.
Puer Israel, et dilexi eum, Osee undecimo .
Verbum istud, licet ad litteram scribatur de populo Israelitico, colente idola in Aegypto et propterea puero, dilecto tamen in Patriarchis, spiritualiter tamen potest assumi de beato Ioanne et ad commendationem eius exponi, qui peculiariter a Domino est dilectus et puer fuit per carnis munditiam, Israel vero per contemplationis excellentiam. Et secundam hoc possumus dicere, quod tanguntur in hoc verbo quae ipsum ceteris Apostolis speciali privilegio praeferant, scilicet virgineae castitatis integritas in nomine pueri puri, cum dicitur puer a puritate ; supercaelicae contemplationis limpiditas in nomine israelis sereni, cum dicitur: Israel, vir videns Deum: praecipuae familiaritatis Christi gratiositas in nomine dilectionis Dei, cum dicitur: dilectus Dei.
I. Fuit autem beatus Ioannes puer vere et veros: ratione humilitatis obedientiae; primi Regum tertio : Puer Samuel ministrabat Domino coram Beli etc.
Ratione sinceritatis benevolentiae; Genesis trigesimo septimo: loseph, cum sexdecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis, adhuc puer.
Ratione gratiositatis innocentiae: Isaiae quadragesimo secundo, secundum aliam litteram: Ecce, puer meus electus, quem elegi etc. -Ratione honestatis sanctimoniae; Proverbiorum vigesimo : Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius.
II. Fuit vere Israel beatus Ioannes: propter perspicacitatem intelligentiae in cognoscendo ; Isaiae nono : Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit inIsrael.
Propter agilitatem animae in sursum agendo; Genesis trigesimo secundo: Nequaquam Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. - Propter eaeliformitatem eloquentiae in erudiendo: Osee decimo quarto: Israel germinabit quasi Ulium, et
erumpet radix eius ut Libani. - Propter maritatam conscientiae in experiendo: Amos quarto : Praeparare in occursum Dei tui, Israel.
III. Fuit etiam beatus Ioannes dilectus a Christo in speciali: propter ingenitae benignitatis aspectum: Malachiae primo : lacob dilexi, Esau autem odio habui: Genesis quadragesimo quarto: Non potest puer relinquere patrem tuum. Pater vero tenere diligit eum.
Propter intemeratae virginitatis speculum: Ioannis decimo tertio: Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. - Propter religiosae pietatis studium: Ecclesiastici quadragesimo quinto : Dilectus Deo et hominibus, cuius memoria in benedictione est etc.
Propter magnae probitatis in tenera aetate indicium: primi Regum decimo octavo: Diligebat Ionalhas David quasi animam suam etc.