DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT I.

Et est DIGRESSIO declarans totum esse somniorum ad intellectum meliorem sequentium.

Post hoc de somnio quaerendum est. Et primo quaeramus cui potentiarum animae attribuatur passio haec, utrum scili- cet intelligibilis partis animae passio sit, aut sensibilis ? Accipiamus autem hic intelligibilem partem large pro comprehensione et acceptione, quae est certa vel probabilis, sicut est opinio : sensibilem autem intelligimus simpliciter hic communem particulam, quae accipit formas vel intentiones sensibilium particulares, et individuales, secundum quod comprehendit decem sensus, scilicet quinque interiores, et quinque exteriores, secundum quod in libro de ''Anima dictum est : sic enim accipiendo intelligibilem et sensibilem particulam solum in duabus inter omnes potentias animae quae sunt in nobis, haberemus potestatem et facultatem aliquid cognoscendi : per vegetabilem enim particulam nihil cognoscitur omnino.

Ut autem faciliter instruamur esse et causas et significationes somniorum de quibus intendimus, volumus primo di-

core quomodo somnium est in nobis. Scimus autem quod non dicimus nos somniare, nisi quando clausis per somnum sensibus, fiunt in nobis comprehensionesformarum sensibilium, quae quidem res non sunt, sed sunt aliquid simile rebus partibilibus determinatis, secundum hic et nunc : non autem tales formas tantum somniamus, sed etiam intentiones adjunctas illis formis convenientis et nocivi : et ideo animalia moventur in somnis per modum imitationis et fugae : et quando talis fit motus in somnis, tunc dicimus nos somniare. In somniando autem non videtur nobis tantum esse visus imaginum, sed videtur nobis quod sentiamus directe per omnes quinque sensus, et fortius per illos sensus quos fortiores habemus : quoniam videtur nobis, quod videamus lumina et colores clare et distincte, et quod audiamus sonos, et tangamus calida vel frigida vel homines quorum figuras somniamus, et quod gustemus dulcia vel amara. Sed rarissime somniat aliquis quod odoret foetida vel odorifera : quod contingit ex hoc quod homo habet hunc sensum debilissimum : unde etiam quando somniat se esse in locis foetidis sicut in latrinis, non somniat se loca illa odorare. Similiter quando somniat se esse in cellis aromatum vel in hortis ubi multa sunt aromata, non somniat se, nisi valde raro, delectari odore : sed somniat se tantum immutari in visu, vel auditu, vel tactu, et forte gustu talium. Et si somniat se aliquid percipere de odore, hoc erit per gustum, ita quod somniat se aliquid gustare, et postea illius odorem percipere. Haec autem omnia signa sunt, quod formae somniorum sunt acceptae per sensus, et quod illae quae debiliter imprimuntur, aut non remanent, aut ita debiliter remanent, quod sine praesentia rei sensibilis sensum afficere non possunt.

Haec autem inducta sunt adhuc ut sciamus, quoniam homo in. somno sensibiliter et non imaginabiliter tantum afficitur : sensibilis autem affectio nullo mo- do potest fieri nisi patiente organo sensus aliquid a sensibilibus formis : cujus enim potentia est, ejusdem est actus, ut prius dictum est : potentia autem sensibiliter afficiendi non est nisi sensus : et ideo oportet quod cum actualiter sic afficitur, quod haec affectio sit aliqualiter in organis sensuum. Constat etiam, quod in somnio in organa sensuum non agunt res exteriores cum ad illos clausa sint organa : quia si hoc diceretur, tunc sensus essent in usu sentiendi : usus autem sentiendi est vigilia : et tunc sequeretur quod somnus et vigilia inessent eidem et secundum idem et in eodem tempore, quod est impossibile : relinquitur ergo, quod illa sensibilia quae agunt in organa sensuum, sint spiritualia non realia, et cum afficiunt sensuum organa, oportet quod haec sint ex altera duarum causarent, scilicet vel sunt in ipsis organis sensuum reservata, aut sunt ad ipsa ex intrinseco capitis et corporis venientia. Si autem continue essent reservata in organis sensuum, sequerentur duo inconvenientia : quorum unum est si continue reservaretur in eis, continue officerent organa : et sic homo continue somniaret, quod est falsum. Secundum est, quod non habens organum visus, ut caecus, homo somniaret numquam de rebus visibilibus. Relinquitur igitur quod ab intus ad organa sensuum veniant.

His igitur positis, videamus unde et usquequo veniant. Scimus autem ex his quae bene in libro de Anima determinata sunt, quod omnis forma ministrata ab anima, procedit ab aliquo thesauro. Thesaurum autem scimus non nisi duplicem esse, intentionum scilicet, quarum thesaurus est memoria, et formarum quarum thesaurus est imaginativa sive formalis : oportet ergo quod ex illis ministrentur formae istae : sed nos ostendemus inferius, quod somnus aut semper, aut frequenter ligat mediam : non ergo possunt procedere ex media. Cum autem nos sciamus quod sensus communis est, qui primo componit et dividit inter scn-

sata propria, et quod ex illa compositione et divisione resultant intentiones nocivi et convenientis, sicut in scientia de Anima determinatum est, sequitur ex illo procul dubio, quod dummodo non claudatur, ligetur imaginativa, quod dum formae administrentur ex ipsa, resultabunt intentiones boni et mali ex ipsa compositione eorum, non quidem intentiones rerum, sed similes illis acceptae in spiritualium imaginationum compositione et divisione.

Dicamus igitur, quod convenientius est, quod motus somnii est ex imaginatione quam quidam phantasiam vocant. Sed si velimus scire ubi sit terminus motus hujusmodi, revocemus ad memoriam praedicta, ubi diximus quod affectio sensibilis motus necessario est in organis sensuum. Cum autem organa sensuum secundum duas divisiones clausa sint, oportet necessario quod si aliquid recipiunt, quod sint in loco ubi magis appropinquant ad calidum vaporem interius : quia quanto vapor somni ad exteriora fluit, tanto magis infrigidatur : interius autem licet frigidum sit, cum adeo non sit frigidus, quin plus habeat de caliditate quae est a principio, quod elevat ipsum, quam in loco ubi distat ab ipso eodem principio. Ex hoc igitur relinquitur, quod nervi sensibiles in concavitatibus suis spiritum sensibilem habentes in loco ubi conveniunt ad organa sensus communis directum ad cor per conlimitationem quam habet cum ipso, informantur sensibilibus formis provenientibus a thesauro imaginationis in vapore sprituali, quem elevat principium caloris. Ex quibus omnibus constat, quod motus somni incipit ubi terminatur motus vigiliae, scilicet in thesauro imaginationum sensibilium, et provenit ad locum ubi incipit vigilia, hoc est, ad primum organum sensuum, et quod evaporatio somni vehit eas ab uno loco in alium.

Hoc est igitur quod volumus praemittere, ut sequentium facilior sit intellectus. Sunt autem multa genera somnio- rum, de quibus omnibus in sequentibus ostendemus diversitatem et causam. Sed communiter de esse somniorum in omnibus generibus eorum secundum Peripateticos et Averroem cum Alfarabio et Adamidin philosophos dicta.