DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Item, sermo fratris Bonaventurae apud Assisinm.
Hic est discipulus ille, quem diligebat Iesus, Ioannis ultimo .
Describitur beatus Ioannes ut vita et fama praeclarus et ut gratia et praerogativa privilegiatus. Primum, ibi: Hic est discipulus ille: secundum, ibi: quem diligebat Iesus.
Notandum circa haec omnia, quod beatus Ioannes fuit vita.et fama praeclarus, quia discipulus : affectionum puritate mirabilis: Ioannis decimo tertio : Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
Virtutum fecunditate venerabilis: Ioannis ultimo: Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec etc. - Exemplorum claritate spectabilis:. Matlhaei decimo: Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius. Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius. - Morum gratiositate amabilis: Ioannis decimo octavo : Discipulus autem ille erat notus pontifici etc.
Actuum strenuitate laudabilis: Ioannis decimo octavo: Discipulus autem ille introivit cum Ieiu in atrium pontificis.
Documentorum nobilitate singularis: Ioannis decimo quinto : In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum offeratis et efficiamini mei discipuli.
Contemplationum subtilitate peculiaris: Ioannis ultimo: Dixit discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. - Compassionnm pietate praecordialis: Ioannis decimo tertio: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. - Orationum sedulitate caelestis; Ioannis decimo nono : Cum vidisset ergo Iesus iuxta crucem Matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit Matri suae etc.
Sehmo VI . Item, sermo fratris Bonaventurae apud Assisinm.
Dilectus Deo et hominibus, cuius memoria in benedictione est, Ecclesiastici quadragesimo quinto .
Describitur in verbis his beatus Ioannes ut universaliter gratificatus et approbatus in caelo et in terra et ut singulariter commendatus et celebratus a tota Ecclesia. Primum, ibi: Dilectus Deo et hominibus: secundum, ibi: cuius memoria in benedictione est.
Fuit autem beatus Ioannes merito dilectus Deo et hominibus, dum viveret: propter caeliformes nitores puritatis virgineae ; Osee undecimo : Puer Israel, et dilexi eum.
Propter luciformes fulgores claritatis intelligentiae; Ioannis decimo quarto: Ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum.
Propter pulcriformes decares sanctitatis vitae; Marci decimo: Iesus autem, intuitus eum, dilexit eum.
Tropter multiformes ardores salutis fraternae; Ecclesiastici quadragesimo sexto : Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium etc.
Propter chrisliformes amores suavitatis internae; secundi Regum duodecimo: Vocavit nomen eius Salomon, et Dominus dilexit eum. Et vocavit nomen eius: Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.
Propter altiformes ordines contemplationis supercaelicae: Genesis trigesimo septimo: Israel autem diligebat loseph super omnes filios suos. Sequitur ibi, quomodo vidit per somnium etc. - Propter deiformes dispositiones interioris conscientiae: primi Regum decimo octavo: Dilexit Ionathas David quasi animam suam etc.