Ex qua causa deceptio fit in somnis cum formae accipiuntur pro rebus ?
Ex his autem quae praedicta sunt, palam est quod in somno est deceptio : eo quod forma sensum afficiens accipitur ut res ipsa : deceptionem autem istam invenimus etiam in vigilantibus quibusdam aegris, ut melancholicis et phreneticis et maniacis, et non potest esse quod effectus similes non perveniant ex similibus causis : et ideo quaeramus causam hujus deceptionis : hoc enim idem quod vigilando etiam in somno facit deceptionem.
Dicamus igitur, quod sanis et Addentibus sol videtur esse monopedalis, et consentiunt in apparitionem hanc, eo quod rationale eorum detentum est ab ignorantia, sensu nuntiante, quod non potest ratiocinari de contrario, quod haec major sit terra, licet pedalis propter longinquitatem videatur. Haec autem deceptio fit primo inter phantasma et sensum, sive idem, sive dicamus diversum esse phantasticam formam et sensibilem, et phantasticam potentiam et sensibilem: deceptio enim fit in his etiam absque videre exterius, et absque audire, et omnino absque sentire exterius, et iterum vi- dendo exterius, et audiendo exterius fallimur aliquando : sicut enim diximus in scientia de Anima , sensus proprius non decipitur in proprio sensato : unde videntis quidem verum quod nuntiat de proprio sensato : et hoc modo etiam audientis est verum, sed nequaquam est id semper verum quod in his arbitramur componendo et dividendo sensata, et arbitrando hoc esse illud, vel non esse, vel conveniens, vel necessarium : et ideo hujus deceptionis aliqua est causa. In somno autem positum est nihil omnino contingere videre, vel audire exterius, vel etiam omnino sentire ab exterioribus rebus praesentibus : igitur non contingit aliquem sensum videre unum, vel aliquid etiam pati videndo per modum dictum. Sed tamen experimenta scimus, quod licet non per exteriora cum in somnis contingit visum pati, sicut et alios sensus. Singulum autem horum in quibus patimur secundum singulos sensus evenit nobis quemadmodum vigilantibus quodammodo : quia in utroque afficitur sensus organum affectione sensibili, licet non sit omnino sicut accidit nobis vigilantibus : id enim quod apparet in somno, aliquando dicit opinio falsum esse, quando scilicet in somno judicium rationis non omnino sopitur et detinetur : sicut etiam in vigilia quaedam judicat inconvenientia et falsa, sed non est de esse somni : quandoque autem in somno detinetur ne procedat ad judicium, et tunc consequitur aestimatio hominis phantasma sicut rem ipsam, et est deceptus. Et haec est causa, quod quidam inhonesta somniantes consolantur se in somno, eo quod non sit curandum, quia somnium sit et non veritas.
Patet igitur ex dictis et melius patebit ex sequentibus, quod haec passio quam vocamus somnium et somniare, non est passio opinantis vel intelligentis aliquid.
Hoc autem sic probatur expressius quam in ante habitis probatum sit. Constat autem ex omnibus quae in primo libro istius scientiae digesta sunt, quod omnis dormitio vinculum est, et immobilitas, et praecipue exteriorum sensuum : si autem Intus et opinio in actu esse debeant, oportet a sensibus fluere phantasmata ad opinionem et intellectum, a quibus abstrahantur intentiones probabiles et universales ad informandum opinionem et intellectum : non autem sic fluunt in somno, eo quod tunc spiritus animalis qui est vehiculum formarum, retractus sit, et sensus subtraxit se ab exterioribus, et reduxit se ad interiora: Igitur per accidens somnus erit et vinculum et immobilitas Intellectus et opinionis : oppilantur enim viae per quas formae ad interiora transire debuerant. Quod autem in quibusdam somnis hoc non fit, In quibus fiunt intellectus et opiniones, vere per accidens contingit, et non est de natura somni, sed habet causam aliam quam Inferius exsequemur.