DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Item, sermo fratris Bonaventurae apud Montempessulamun.
Quasi flos rosarijtm in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis, Ecclesiastici quinquagesimo .
Sapiens divinitus praeventus commendat in verbis his sub typo alterius beatum Ioannem a tribus, scilicet a pulcriformi sanctitate, cum dicit: Quasi
- flos rosarum in diebus vernis: a multiformi castitate, cum addit: et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae; a deiformi caritate, cum subdit: et quasi thus redolens in diebus aestatis.
Circa totum nota, quod beatus Ioannes fuit in mundo isto sicut: rosa fragranlissima propter sanetitatem et famam; Canticorum secundo : Ego flos campi et Ulium convallium. - Stella radiantissima propter puritatem et munditiam ; Apocalypsis ultimo: Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. - Facula ardentissima propter veritatem et doctrinam ; Ecclesiastici quadragesimo octavo: Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. - Margarita virluosissima propter miraculorum claritatem et gratiam ;
Matthaei decimo tertio : Inventa una pretiosa margarita etc. ; Proverbiorum vigesimo quinto: Inauris aurea et margaritum fulgens.