DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Item, sermo fratris Bonarenturae ad Fratres Lugdunenses in Capitulo.
Israel germinabit sicut Ulium, Osee ultimo .
Describitur nobis his verbis beatus Ioannes tripliciter, scilicet ut supercaelesti refulgentia praeditus quantum ad intellectum, cum dicitur: Israel, id est intelligens Deum: ut multiformi gratia fecundatus quantum ad affectum, cum dicitur: germinabit: ut salutari elegantia decoratus quantum ad convictum, cum dicitur: sicut Ulium.
Fuit autem beatus Ioannes in hoc mundo sicut lilium : propter virorem pietatis et devotionis continuae; Ecclesiastici quinquagesimo : Quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi thus etc.
Propter candorem puritatis et sanctitudinis virgineae: Canticorum secundo: Ego flos campi et Ulium convallium.
Propter odorem celebritatis doctrinae et famae; Ecclesiastici trigesimo nono: Florete, flores, quasi Ulium et date odorem.
Propter ruborem caritatis geminae excessi vae; tertii Regum septimo : Quasi lilii flores et lucernas desuper aureas.