DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT V.

Qualiter forma somnii sit in sensibili parte animae secundum quod patitur sensus ab objecto et remanet forma sensibilis in organo sentiendi ?

Habito proprio subjecto somnii, cujus ipsum est passio, superest speculari quid sit et quomodo sit somnium. Speculemur igitur ex his quae maxime ut in pluribus circa somnium accidunt.

Dicamus igitur primo, quod objecta sensibilia nobis afficiunt sensum secundum singula organa sentiendi, et passio sive formalis qualitas et figura quae fit a sensibus, non solum est in organis sensuum dum sensata extra praesentiam sunt et agunt in sensum, sed etiam postquam abierunt, aliquantulum perseverant in organis formae illae : quod licet in libro de Sensu et sensato probatum sit diligenter multis experimentis, tamen ut certior sit doctrina, probetur etiam hic. Dico igitur hic, quod haec passio quae fit a somno et sensu, similis est violentiae qua feruntur ea quae feruntur motu violento, qui est motus expulsionis sive prejectionis : in isto enim motu ea quae agitantur et projiciuntur, adhuc moventur, quando jam non attingit ipsa ulterius primum movens, sicut movetur lapis postquam non tangitur chorda blitae, et sagitta movetur postquam non tangitur a chorda arcus : et hoc est ideo, quia id quod primum motum facit, secundum impulsionem movet aerem, et ille aer motus movet aerem alium : et sic movetur unum ab alio donec stat violentia : sic enim secundum impulsionem violenter faciunt motus omnia quae moventur in aere vel elemento humido quod est aqua : quia in his tantum duobus elementis est motus violentus. Hoc autem hic inducimus tantum pro exemplo : sed utrum verum sit, an non, in octavo Physicorum ante finem libri requiratur. Quidquid autem sit de his quae localiter et violenter moventur, cum superius dictis oportet nos opinari accidere in alteratione : nam quod calefactum est ab aliquo calido, calefacit ulterius hoc quod sibi proximum est, et hoc iterum ulterius distribuit calorem, et sic fit continue per moventia et mota usque in primum principium motus, hoc est, solum movens non motum in genere motus illius in quo movet sequentia. Igitur similis modus motus est in eo in quo sentire contingit: quoniam sentire alteratio quaedam facta est et ipsius sensus, quando est secundum actum factus et alteratus a forma sensibili: non tamen est simpliciter alteratio, ut diximus alibi. Est igitur haec causa, quod aer motus ab oculo al-

ferat sensum, et organum sensus alterat sensum communem, et sic ulterius secundum ordinem virium animae sensibilis : et remanet forma per spatium in organo sensus postquam alteratum est : quia aliter secundum illam formam non moveret interiores animae partes et organa : et ideo quiescentibus jam rebus exterioribus a movendo sensus, alteratio fit adhuc et remanet tam in superficie sensus in organis, quam in profundo capitis, ubi sitae sunt aliae particulae animae sensibilis : hoc autem palam est per experta : cum enim diu et frequenter sentiendo patitur sensus ab aliquo sensibili valde activo, et nos postea eumdem sensum transferimus ad alia sensata ejusdem sensus, tunc passio prius accepta sequitur sensum.

Et hujus exemplum est, sicut quando nos transferimus visum a sole prius viso ad tenebras vel tenebrosa : accidit enim tunc nihil videre in domibus tenebrosis propter lumen solis adhaerens oculis. Et simile accidit quando diu aspicimus ad colorem clarum, sive ille sit albus, sive caeruleus, et sit bene coloratus ejusdem coloris, videtur nobis esse omne corpus ad quod subito permutamus visum, quod pellis alba vel caerulea sit expansa super ea quae postea videmus. Et si ad solem inspiciamus vel aliquid aliud splendidum valde, et statim contineamus claudendo oculum, et nobis observantibus aliquid aliud secundum directum visum immediate conspiciendum ubi accidat visum videre, statim apertis oculis subito post aspectum solis judicabit oculus colorem esse hujus quale est lumen : deinde post modicum, passione oculi remissa, permutatur in puniceum, hoc est, in clarum rubeum colorem, deinde ad purpureum sanguineum, et ultimo pervenit ad nigrum vel ad illum qui est verus color corporis, super quo dirigitur oculus, eo quod tunc evanescat passio prius facta in oculo.

Et simile est in sensu communi qui percipit motum : cum enim aliquis in- tueatur ea quae permutantur, et postea videat alia, videbuntur ei moveri sicut illi qui sensus organum permutant a cursu fluminum, et maxime ab his fluminibus quae citissime fluunt, postea vero quando sunt in terra, videntur eis etiam moveri ea quae quiescunt propter formam motus manentem in organis sentiendi. Hoc autem non est tantum in visu, sed in auditu : unde a magnis sonis diu auditis fiunt aliqui obsurdescentes ad alios sonos, non propter hoc quod corrumpatur auditus tantum, sed quod forma magni soni remanet in auditu, et excludit perceptiones aliorum sonorum. Ex eadem etiam causa fiunt etiam a validis odoribus non odorantes alios odores, et in omnibus similibus idem est judicium. Haec autem omnia manifeste accidunt secundum modum quem diximus.