DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Item, sermo fratris Bonaventnrae Parisius.
Erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani, Osee ultimo .
In verbis his describitur vita beati Ioannis: ut semper virentissima elegantia sanctitatis omnimodae, cum dicitur: Erit quasi oliva gloria eius, id est honorificentia et decor vitae ipsius: ut semper flagrantissima redolentia suavitatis famae, cum subditur: et odor eius ut Libani, id est incensi fragrantis.
Habuit autem beatus Ioannes in vita sua sicut oliva: amara in radicibus propter mortificationem in sensibus: Iob decimo quinto : Quasi oliva prandens florem suum, id est sensuum delectationem.
Aspera in corticibus propter austeritatem in temporalibus: ad Romanos undecimo: Tu autem,cum oleaster esses, insertus es in illis et socius radicis et pinguedinis olivae factus es.
Amoena in frondibus propter venustatem in eruditionibus: Ecclesiastici quinquagesimo: Quasi oliva pullulans etc.: Ieremiae undecimo : Olivam uberem, pulcram, fructiferam etc.
Gratiosa in fructibus propter claritatem in aedificalionibns: Psalmos: Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei etc