DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT II.

Qualiter conservata simulacra in somnis movent organa sensuum ?

Conservatorum autem simulacrorum quae a sensibus accepta in formali reposita sunt, motus facit somnia valida, postquam sedatur a turbante et commiscente calido ustivo, et postquam distinctus est purus ab impuro : quia tunc possunt lucere imagines in eo quod est purum. Quoniam autem impuro non poterat apparere, praecipue quando calidum fumosum continue permiscuit operationes et elevationes ejus : tunc enim movebatur continue et fortiter duobus motibus, ascensionis videlicet et reflexionis in seipsum : et quia conservata simulacra tunc faciunt valida somnia, et ideo ea quae a sensu visus in formalem deferuntur, faciunt videre in somniis : et ea quae ab auditu deferuntur, faciunt audire.

Simile est et de aliis formis quae deferuntur ab aliis sensibus : ex eo enim quod discreto sanguine progreditur talis motus simulacrorum ad sensum communem, ubi contingunt se nervi sensibiles, quod est principium vigilandi, sicut saepe diximus, videtur sibi somnians videre et audire et omnia universaliter sentire. Videtur autem decipi ex hoc quod visus videtur moveri, qui non movetur a re sensibili aliqua, sed est forma motus in eo ipso : et hanc judicat videns inesse rebus quas videt, sicut diximus de tactu, qui transpositis digitis duos tactus annuntiat : et sic videtur unum esse duo, cum tamen hoc non sit nisi in tangente et non in re tacta. Similiter est in somno, quod in veritate nihil videt, nihil audit, nec sentit realiter et secundum veritatem esse rem aliquam : sed. haec sunt tantum in somniante per formas ab intus defluentes ad principium sensitivum : et ideo sentire tunc videtur. Unde etiam in dormiendo si contingat aliquem sensum moveri a re exteriori, minor sensus in auditu secundum rem existens videtur esse maximus, et modica lux oculis objecta videtur maxima,ita forte quod videtur coruscatio lumen parvum candelae, sicut inferius dicemus : omnino autem et universaliter forma quae ab unoquoque sensuum est, ducit ad principium sensuum originem similem sensui, nisi sit aliquis sensus dignior qui contradicat, Illud igitur quod videtur insomnis, prorsus apparet homini sicut sensibile : sed id quod sic apparet, videbitur secundum veritatem non esse : sed id quod intra judicium dat, non detinetur : vel si proprio motu movetur, quamvis forte in parte et non in toto detineatur, sicut diximus superius in his quae non habentes fortes aegritudines decertant contra imagines, et dicunt eas non esse.

Quemadmodum enim diximus, quod aliquando propter aliquam passionem facile decipimur, ita facile decipitur propter somnum detinentem id quod natum est judicare : et ideo quod a simulacris rerum moveantur organa sentiendi : hoc enim naturam deceptionis repraesentat. Cooperantur adhuc alia accidentia somni, sicut qualitas cibi, et potus, et qualitas complexionis ipsius dormientis : et quod multum cooperatur, est consuetudo, et mores, et studia in quibus est dormiens, et spectacula quae cum diligentia adspexerit, et desideria quae habuerit, et hujusmodi omnia, quae ad illa formantur et disponuntur simulacra. Nihil enim est

in corpore animato quod non subdatur per aliquem modum animae motibus : et ideo etiam formantur et ordinantur imagines somniorum ad motus animae perversae : perversa est enim anima dormientis, cum a somno impeditur et detinetur rationis judicium. Et haec est causa quod dicit Aristoteles quod meliora sunt phantasmata justorum quam quorumcumque : actus enim somniantis multum ad se trahit somnium, ut diximus : haec enim accidentia et passiones somniantis in interioribus faciunt multo efficacius quam in exterioribus, quod videlicet modicam habens similitudinem, videtur illud a quo afficitur ex passione et alio accidente : et tunc tertiam partem formationis vix habens videbitur species hominis vel alterius.

Et ex hac causa contingit, quod plures homines easdem formas somniantes, unum non significant: eo quod diversa accidentia causant eas in eis. Hoc autem sic fit quod cum animalia dormiunt, descendente plurimo sanguine ad principium sensuum vaporabiliter,descendunt motus, hoc est, imaginum impressiones, quae sunt motus sensibilium, et moventur organa in suis principiis, et talium motuum simulacrorum quidam sunt potestate, alii vero actu : potestate quidem qui possunt elici ex figura vaporis propter aliquam convenientiam, praecipue ab eo qui passione aliqua detentus est: actu vero sicut illae quae a sensibus acceptae sunt imagines, et refluunt ad organorum principia.

Sunt autem et alio modo imagines somniales et actu et potentia : prior enim est in actu, et posterior in potentia : et erit in actu corrupta priore. Haec autem per omnia similiter se habent sicut in motu, et praecipue in motu alterationis, qui, sicut in tertio Physicorum diximus, est generatio formae post formam : sic enim directe est fluxus somnialis factus ad principium organi sentiendi: in illo enim unus motuum formalium est potestate, et alter actu : unius enim supernatat alium tangens sensum : si vero hic corrumpa- tur, generabitur alius sensus, quia saepe fit forma post formam : per omnia enim ita se habent formae fluentes ad principium sensibilium in successione sui flu-Haec enim ad invicem se habent quemadmodum ramunculi liquefacti salis in aqua, praecipue si aqua sit calida : tunc enim sal in fundum primo cadens, emittit albas vias liquefactionis suae diversas ascendententes successive, unam post aliam et splendent in eis quaedam corpora lucida parvula, sicut et sal micat aliquando, et praecipue marinum quando movetur : et per omnia simulacra primo a sensibus vadunt primum ad fundum animae sensibilis ad organum imaginationis et phantasiae, et ex inde refluunt lucentes et successive venientes ad primum sensitivi principium : sic enim sunt potestate quaedam et actu quaedam moventes : cedente enim una forma quae prius fluxit et prohibebat agentem secundam, et resoluta illa prohibente formam, sequentes habent similitudinem formae per quam factae in organis sentiendi et in exiguo sanguine et reliquo qui remanet de materia somni, habent similitudinem moventium et movent ad somnium actu quae prius erant potestate.

Et hujus simile est in nubibus. In his enim videmus cito permutari formas. Videmus enim quod simili modo in centauris et hominibus, quod cito ex resolutione vaporis permutantur in formas alias. Similiter autem est in formis aliis delatio in somno, quod cito permutantur de forma in formam, quae insunt potestate et actu, sicut diximus. Horum autem simulacrum unumquodque habet illum modum existendi, sicut dictum est de reliquis quae fiunt in nubibus et liquefacto sale.