DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione etc., primi Machabaeorum tertio .
Verbum istud dictum fuit in laudem strenuissimi militis, Iudae Machabaei, in tempore Legis Iudaicae, qui inter ceteros milites gloriosam laudem obtinuit propter victoriam: et potest comparari beato Vincentio, qui in tempore gratiae propter victoriam suam obtinuit laudem. Et commendatur a virtute animi quantum ad duo, quia virtus animi in duobus consistit: in agendo et sustinendo. Unde ille qui virtuose operatur et virtuose triumphat, debet dici virtuosus. Ideo primo commendatur beatus Vincentius ab operibus, cum dicitur: Similis factus est leoni: secundo, a virtutis strenuitate et stabilitate in constantia, cum dicit: catulus leonis rugiens in venatione. Et licet leo propter atrocitatem et rapacitatem insinuet nobis adversarium nostrum, de quo dicitur primae Petri quinto : Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens etc.; tamen nobis designat istum gloriosum Martyrem Vincentium. Et nota, quod leo habet magnanimitatem in aggrediendo, virilitatem in progressu vel progrediendo et virtuosius Xem in perficiendo vel assequendo. Et quia ista tria habuit beatus Vincentius, ideo similis - factus est . leoni. Et hoc primo propter magnanimitatem in expugnatione adversantium: secundo, propter virilitatem in perpessione difficilium; tertio, propter virluosilatem in assecutione palmarum.
I. Primo, propter magnanimitatem in expugnatione adversantium; et propter hoc scribitur in Proverbiis : Leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Natura leonis est, ut nullum timeat et ab omnibus timeatur: et sicut leo occurrit bestiae ad devorandum, sic peccata occurrunt nobis ad occidendum et devorandum. Contra istas bestias pugnavit beatus Vincentius: et hoc nobis significatur in Apocalypsi: Draco ille id est serpens antiquus, id est diabolus, habebat septem capita, scilicet septem capitalia vilia, quibus impugnat diabolus mundum: contra quem pugnavit beatus Vincentius. Primum caput vel prima fera est superbia; secunda, invidia; tertia, iracundia: quarta, accidia: quinta, avaritia: sexta, gula: septima, luxuria. Haec sunt septem capita diaboli, quibus nos intendit devorare et sibi incorporare. Superbia appetit sublimitatem: invidia, praeclaritatem: iracundia, victoriam; accidia, otium; avaritia, abundantiam: gula, satietatem vel saturitatem: luxuria, delectationem. Iste serpens occultis utitur insidiis: et ideo, si quis ad modum ovis se habeat, statim devorabitur. Ideo oportet, nos habere faciem leoninam et virtutem leoninam; ideo dicitur: Leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Fortitudo enim animat ad vincendum. Et sciendum, quod debemus habere fortitudinem triplicem, scilicet fidei, spei et caritatis, ad hoc, ut possimus ista superare.
Et notandum, quod fides docet nos tria considerare: primo supplicia peccatorum, propter quae in inferno ardebimus; secundo, deformitates, quas propter peccata incurrimus: tertio, virtutes, quas propter peccata perdidimus. Et ex hoc triplex formido magna debet surgere: prima, ex timore et horrore suppliciorum: secunda, ex horrore de fortunatum: tertia, ex amore virtutum. Haec tria habuit beatus Vincentius: ideo fuit sicut leo fortissimus, quia, istis armatus, ad nullius angustiae nec tribulationis pavebat occursum.
Nos videmus, quod placet homini sublimitas, quam appetit superbia: praeclaritas, quam appetit invidia: victoria, quam appetit iracundia: otium, quod appetit accidia: abundantia, quam appetit avaritia: saturitas, quam appetit gula: delectatio,.quara appetit luxuria.
Sed videamus, quae sequuntur ad haec omnia. Ad superbiam sequitur aeterna deiectio: ad invidiam, obtenebratio: ad iracundiam, aeterna perturbatio: ad accidiam, aeterna tabefactio: ad avaritiam, sempiterna egestas: ad gulam, sempiterna esuries; ad luxuriam, sempiterna inflammatio et horror sempiternus. Si ergo diabolus, qui est crudelis bestia, dicat tibi: bona est sublimitas: bonum est, quod tu sis super alios, et sic de aliis vitiis: tu debes dicere: non est. Si tu vis honorari, in aeternum deiectus eris: si vis praeclarus esse, obtenebratus eris: si victoriosus existere, in aeternum perturbaberis: si otiosus, tabefactus eris: si delectabilis, aeternaliter cruciaberis.
Haec est prima facies leonis, et quia multi non habent faciem leoninam, ideo cadunt in superbiam, invidiam etc. Et ob hoc deiiciuntur in infernum, ubi dira tormenta patiuntur. Ideo dicitur in Apocalypsi : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum etc. Haec est prima consideratio fidei, quam debemus considerare.
Secunda consideratio fidei est considerare deformitatem, quam incurrimus per peccatum, et ista deformitas non potest explicari nisi sub metaphora. Superbia enim facit hominem daemoniacum, quia, sicut daemoniacus non habet potestatem sui, sic neque superbus. Invidia facit hominem leprosum, quia, sicut lepra inficit hominem, sic actus invidiae infectorius est et inficit. Ira facit hominem febricitantem, quia ira est accensio sanguinis circa cor, ex quo febris oritur et provenit. Accidia reddit hominem paralyticum, quia sicut homo paralyticus inutilis est propter pigritiam. Avaritia reddit hominem hydropicum, quia semper sitit divitias nec unquam potest satiari. Gula reddit hominem cruentatum et sanguifluim . Quid est ergo hoc, vel quid potest esse, quod homo sit daemoniacus, leprosus et febricitans, paralyticus, hydropicus, inflatus et cruentatus, cum hoc est horribile, immo horribilissimum et absurdum audire?
Si ergo istae infirmitates timentur in corpore, ergo multo fortius in anima horrendae sunt. Si aliquisapportaret mihi febrem, ego fugerem, quam citius possem: vel aliquam istarum infirmitatum. Et tu, miser homo, quid facis? Quomodo una sola hora audes tu morari in istis pessimis et mortalissimis infirmitatibus ? Quia, si in corpore timentur, multo fortius in anima debent timeri.
Tertia consideratio fidei est, quando considerat virtutes, quas amisit. Superbus enim amittit humilitatem: invidus, laetitiam: iracundus, mansuetudinem ; accidiosns, strenuitatem, scilicet in opere: avarus, liberalitatem: gulosus, sobrietatem: luxuriosus, castitatem. Istis enim indumentis, scilicet humilitate, laetitia, mansuetudine etc., debet indui anima. Vis tu igitur, miser homo, assimilari diabolo et indui istis vilibus vestimentis, quae sunt superbia, invidia etc., et spoliari istis gloriosis: humilitate, laetitia, mansuetudine etc? Qui igitur videt iste, quomodo habet cor peccandi?Ideo debemus habere faciem leoninam contra ista: et hoc per fidem, quia haec est vriclinia, quae vincit mundum, fides nostra, primae Ioannis quinto . Unde non debemus habere cor leporinum, sed cor viri, id est virtuosum. Haec est prima similitudo leonis.
II. Secunda similitudo leonis est propter virilitatem in perpessione difficilium; in Proverbiis : Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit. Carissimi, scitis, quid homo timet et qua ratione timet? Hoc est, quia non habet stabilitatem neque confidentiam. Unde haec est ratio, quia non habet.faciem leonis in confidentia. Iste gloriosus Martyr Vincentius habuit faciem leonis, quia habuit confidentiam.
Sed quid est illud quod facit hominem confidentem ? Certe, spes: ad Romanos octavo: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? O qualis fiduciae, o quantae confidentiae -erant illi Apostoli sic dicentes !- Sunt enim septem, -quae timet homo, quae tanguntur in ista auctoritate. Timet homo mundiales insidias, quae tanguntur, cum dicitur tribulatio, quia ex metu tribulationum multi deficiunt: secundo timet internas angustias, cum dicit angustia: tertio, exteriores pugnas, cum dicit periculum: quarto, corporales medias, cum dicit fames: quinto, temporales inopias, cum dicit nuditas, scilicet defectus omnium rerum: sexto timet discriminosa pericula, cum dicit persecutiones: septimum est, quod timet homo, dolorosa tormenta, cum dicit gladius. Ista non timuit beatus Paulus, ista non timuit beatus Vincentius. Haec omnia non timentur nisi propter ultimum, scilicet propter tor-- menta.
Propter tormenta non fugit iste bonus leo, Vincentius, sicut patet in Legenda sua , quia contra tyrannum loquebatur habentem gladium in manu paratum ad interficiendum. Unde, quando vulneratus fuit et corpus undique laceratum: tunc quaesivit tyrannus ab eo: " Vincenti! Ubi est tuum miserabile corpus " ? Et ipse respondit: " In sublime agor "; et postea dixit: " Hoc est quod semper optavi ". Iste fuit bonus leo et fortissimus et audax. Avicenna dicit, quod quando leo est in saltu et videt venatores venientes, tenentes arcum in manibus, ipse declinat et defigit oculos in terram, ne timeat eos: sic iste leo caelestis, beatus Vincentius, respiciebat in caelum, ne timeret ad occursum istorum tyrannorum. Unde sicut fides faciebat eum fortem ad magnanimitatem in expugnatione adversantium, sic spes faciebat eum fortem ad virilitatem in perpessione difficilium.
Et nota tres utilitates spei. Prima est remissio culpae sive peccatorum: secunda est accumulatio virtutum; tertia, (proemium) fortitudinis. - (Quoad primum nota ,) si aurum haberet animam et indigeret purgatione, nonne vellet, quod poneretur in igne et quod purgaretur? Certe sic: et tu, homo miser indiges purgatione, quare non ponis te in igne tribulationis et poenitentiae et abstinentiae, ut purgeris? Ideo dicitur Ecclesiastici secundo , in principio : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. Deprime cor tuum.
Secunda utilitas est accumulatio virtutum, de qua accumulatione secundae Petri primo: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem. Hoc est, quod habetis in Evangelio: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Si granum frumenti haberet animam et sciret, quodsi poneretur in terra, quod multiplicaretur, libenter vellet poni in terra et mortificari, ut multiplicaretur. Sic beatus Vincentius voluit mortificari et conteri et flagellari, ut multiplicaretur in horreo caelesti.
(Tertia utilitas est proemium fortitudinis ,) attendendo illud quod dicit Apostolus secundae ad Corinthios quarto : Id enim, quod in praesenti, est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Et ideo dicit Gregorius: " Consideratio praemii minuit vim flagelli". Et hoc est quod dicitur in Canonica Petri : In quo exsultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione lesu-Christi. Unde si volumus esse participes in regno, et debemus esse consortes in poena, quia, si compatimur, et conregnabimus . Si aliquis miles esset in bello et in tempore necessitatis a conflictu et pressura ictuum fugeret et post conflictum rediret et vellet habere honorem et pretium totius belli, certe ipse esset stultus, et (hoc) pro magna temeritate reputaretur. Tu ergo vis habere coronarum caelo, sicut sancti Apostoli et Martyres, de quibus ad Hebraeos undecimo: Alii distenti sunt,
non suscipientes redemptionem, ut meliorem inuenirent resurrectionem. Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti etc. Isti habuerunt faciem leoninam.
III. Tertia similitudo leonis propter vir tuos itatem inassecutione palmarum. De leone nostro, Iesu Christo, qui fuit princeps Martyrum , qui fuit mortuus et crucifixus pro nobis, dicitur in Apocalypsi: Ecce, vicit Leo de tribu Iuda aperire librum et solvere septem signacula eius. Iste beatus Vincentius similis factus est Leoni, qui aperuit librum.
Et notandum, quod Dominus promittit ei qui vicerit, septem praemia. Primum est aeternitas: secundum, corona gloriae: tertium est satietas: quartum , potentia vel potestas: quintum, pulcriliulo sive venustas: sextum, sapientia: septimum, tranquillitas. - Primum ergo est aeternitas, quod significatur Apocalypsis secundo : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei; in quo notatur aeternitas.
Secundum est gloria sive corona gloriae; et hoc significatur, cum dicitur Apocalypsis secundo: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae, scilicet aeternae, in qua notatur gloria. -Tertium est satietas, quod significatur, cum dicitur Apocalypsis secundo: Vincenti dabo manna absconditum, in quo notatur satietas: Sapientiae decimo sexto : Paratum panem de caelo praeslilisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem.
Quartum est potentia sive potestas: de quo dicitur Apocalypsis secando: Dabo illi, scilicet vincenti, potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur.
Quintum est Venustas sive pulcritudo; de qua Apocalypsis tertio: Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, in quo notatur venustas, munditia et pulcritudo.
Sextum est sapientia: de qua dicitur Apocalypsis tertio : Et scribam super eum nomen Dei mei et nomen meum novum: et hic nihil aliud est habere istud nomen nouum quam habere notitiam divinam et humanam.
- Septimum est tranquillitas aeterna; de qua Apocalypsis : Da6o ei sedere mecum in throno meo.
Ista septem non videmus modo: sed quando vicit beatus Vincentius, tunc vidit ea, et apertum est ei caelum, sicut beato Stephano, Actuum septimo . Unde omnia ista assecutus fuit post victoriam; ideo de isto posset dici illud Genesis quadragesimo nono: Ad praedam ascendisti, fili mi, requiescens accubuisti ut leo. Ipse ascendit ad praedam, quando ascendit ad equuleum
quia positus fuit in equuleo
ad illam aeternitatem, ad illam caelestem gloriam. Requiescens accubuisti ut leo. Unde accubitus ? Scilicet in morte. Unde triumphavit et in aere et in terra.
O carissimi, quando videbimus eum in gloria, tunc dicemus: quare non sustinuimus sicut iste? O quam miseri sumus: quare non restitimus, ut possimus habere victoriam? Hanc autem victoriam dat caritas. Unde, sicut fides faciebat eum fortem propter magnanimitatem in expugnatione adversantium, et spes, propter virilitatem in perpessione difficilium: sic caritas faciebat ipsum fortem propter virluosilalem in assecutione palmarum. Ideo debemus ad eius exemplum habere caritatem. Unde debemus amare Deum aeteroum, verum et gloriosum, Christum crucifixum et salutem animarum nostrarum.
Qui non amat salutem animae suae non timet nec plagas (?) in corpore? Ego video, quod quando infirmatur aliquis, non audet comedere nisi sana cibaria, non audet bibere vinum, tot patitur abstinentias pro corpore, quod cito deficit et pulverizatur et transit. Quanta ergo debet pati pro anima nunquam moritura !
Item, debemus amare Christum crucifixum et eius plagas in corde portare et inspicere, ut animentur ad tormenta sustinenda, quia, sicut dicitur primi Machabaeorum sexto , elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori, quia, sicut elephas animatur ad bellum, quando videt sanguinem, quia est animal fastidiens sanguinem, sic nos, eius membra, passione ipsius debemus inflammari ad eius amorem.
Debemns etiam amare Deum verum , gloriosum, aeternum, qui triumphat in caelis, ut possimus cum ipso triumphare in illa aeterna gloria, ad quam nos perducat qui vivit et regnat in saecula saeculornm. Amen.