Quinto quaeritur utrum materia prima habeat ideam in deo.
Et videtur quod non.
Idea enim, secundum Augustinum, forma est.
Sed materia prima nullam habet formam. Ergo idea in deo nulla ei respondet.
Praeterea, materia non est ens nisi in potentia. Si ergo idea debet ideato respondere si habet ideam, oportet quod eius idea sit in potentia tantum. Sed in deum potentialitas non cadit. Ergo materia prima non habet ideam in ipso.
Praeterea, ideae sunt in deo eorum quae sunt vel esse possunt. Sed materia prima nec est per se separata existens, neque esse potest.
Ergo non habet ideam in deo.
Praeterea, idea est ut secundum ipsam aliquid formatur. Sed materia prima nunquam potest formari, ita ut forma sit de essentia eius. Ergo si haberet ideam, frustra esset idea illa in deo; quod est absurdum.
Sed contra. Omne quod procedit in esse a deo, habet ideam in ipso. Materia est huiusmodi. Ergo habet ideam in deo.
Praeterea, omnis essentia derivatur ab essentia divina. Ergo quidquid habet aliquam essentiam, habet ideam in deo. Sed materia prima est huiusmodi. Ergo, etc..
Responsio. Dicendum, quod Plato, qui invenitur primo locutus fuisse de ideis, non posuit materiae primae aliquam ideam, quia ipse ponebat ideas ut causas ideatorum; materia autem prima non erat causatum ideae, sed erat ei concausa. Posuit enim duo principia ex parte materiae, scilicet magnum et parvum; sed unum ex parte formae, scilicet ideam.
Nos autem ponimus materiam esse causatam a deo; unde necesse est ponere quod aliquo modo sit eius idea in deo, cum quidquid ab ipso causatur, similitudinem ipsius utcumque retineat.
Sed tamen, si proprie de idea loquamur, non potest poni quod materia prima habeat per se ideam in deo distinctam ab idea formae vel compositi: quia idea proprie dicta respicit rem secundum quod est producibilis in esse; materia autem non potest exire in esse sine forma, nec e converso. Unde proprie idea non respondet materiae tantum, neque formae tantum; sed toti composito respondet una idea, quae est factiva totius et quantum ad formam et quantum ad materiam.
Si autem large accipiamus ideam pro similitudine vel ratione, tunc illa possunt per se distinctam habere ideam quae possunt distincte considerari, quamvis separatim esse non possint; et sic nihil prohibet materiae primae etiam secundum se ideam esse.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis materia prima sit informis, tamen inest ei imitatio primae formae: quantumcumque enim debile esse habeat, illud tamen est imitatio primi entis; et secundum hoc potest habere similitudinem in deo.
Ad secundum dicendum, quod ideam et ideatum non oportet esse similia secundum conformitatem naturae, sed secundum repraesentationem tantum; unde et rerum compositarum est simplex idea; et similiter existentis in potentia est idealis similitudo actu.
Ad tertium dicendum, quod quamvis materia secundum se esse non possit, tamen potest secundum se considerari; et sic potest habere per se similitudinem.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit de idea practica actu vel virtute, quae est rei prout est in esse producibilis; et talis idea materiae primae non convenit.
Ad primum quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod materia non procedit in esse a deo nisi in composito; et sic ei idea, proprie loquendo, respondet.
Et similiter dicendum ad secundum, quod materia, proprie loquendo, non habet essentiam, sed est pars essentiae totius.