DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo, Proverbiorum ultimo .
Spiritus sanctus in verbis istis de muliere forti scriptis commendat et extollit beatam Agatham: ab informatione virtutis gratificantis, ibi: Fortitudo et decor indumentum eius: et a certitudine sive tentione salutis beatificantis, ibi: et ridebit in die novissimo. I. Circa primum nota, quod beata Agatha fuit: contra daemones virtuosa: habuit enim contra daemones et tyrannos fortitudinem veritatis et sapientiae:
tertii Esdrae quarto : Veritas fortior est prae omnibus: et manet et invalescit in aeternum et vivit et obtinet in saecula saeculorum.
Caritatis et benevolentiae: Canticorum ultimo: Fortis est ut.mors dilectio etc. - Sinceritatis ei munditiae; Proverbiorum ultimo: Accinxit fortitudine lumbos suos etc. Coram Angelis speciosa: in sua creatione, quando accepit imaginem divinae essentiae: Ezechielis decimo sexto : Dedi coronam decoris in capite tuo.
In sua reformatione, quando accepit similitudinem divinae influentiae; Psalmus: Concupiscet rex decorem tuum etc. - In sua glorificatione, quando accepit deiformitatem aeternae gloriae; Baruch : Indue te decore et honore eius, quae a Deo tibi est sempiternae gloriae.
Inter homines gratiosa: propter evidentiam virtutum; Iob vigesimo nono : Iustitia indutus sum,
et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo.
Propter sapientiam sermonum; Ecclesiastici decimo quinto: In medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum Dominus spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum.
Propter elegantiam morum ; ad Colossenses tertio: Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericoir diae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem et donantes vobismetipsis etc.
II. Quantum ad secundum sequitur: et ridebit in die novissimo.
Iste dies novissimus, licet intelligatur pro die suae glorificationis, potest tamen verius intelligi pro die extremi examinis, qui dicitur novissimus: dierum terminatione, operum remuneratione, in quo quidem die ridebit de malorum prostratione, de bonorum sublimatione.