DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT II.

An divinatio somniorum sit, an non sit?

Quaeramus igitur primo an sit divinatio ? et ad hanc quaestionem cum Aristotele dicamus, quod de divinatione quae pro certo in somniis multis fit in ante a nullis Philosophis dicitur accidere, utrum sit, vel non sit, neque de facili idoneum est contemnere, neque de facili suaderi, ut simpliciter et absolute divinationem talem esse dicamus.

Quod enim aliquam futurorum vel occultorum aliorum somniat significationem, praestat fidem hoc quod plures vel omnes aestimant esse ipsam : est enim hoc non auditus inanis, sed experientiae testimonium, quod vix arbitror quemquam inveniri hominem, qui non de multis futuris praemonitus sit per suiipsius somnia : et quod in veritate de quibusdam somniis sit divinatio, non est incredibile. Habet hoc enim quamdam rationem : et quia quaedam sic somnia conjecturantur, creditur ab aliquibus, quod de omnibus aliis somniis fit similiter : et ideo student ad omnium suorum somniorum conjecturationem.

E contra autem, cum nullam rationabilem causam invenire possimus istius conjecturationis et divinationis, incipimus discordare et dicimus non esse divinationem. Si enim Socratis imitari velimus peritiam, ut dicamus ideo dici divinationem, quia haec scientia humana non exi- stens, a Deo immittatur : et quia, ut dicit

Simonides, " Deus invidet hanc scientiam homini, et ideo velat eam sub metaphora et deceptione: " tunc occurrit ab altera parte, quod si dicamus Deum mittentem hanc scientiam fatuis et melancholicis et aliis amentiam patientibus, et quod non immitteret eam prudentissimis et optimis viris, et quod immittat eam quibuslibet indifferenter et idiotis hominibus, magnum videbitur esse inconveniens : dictum enim et invidum nequaquam dici potest.

Propter quod mentitur Simonides, nisi forte secundum poematicum modum fabulose dicat similitudinem esse invidiae ex hoc quod velatur haec scientia : " invidia enim, ut ait Plato, a Deo longe relegata est. " Si autem affertur hujusmodi causa, quod videlicet dicatur Deus non esse causa et immittens hujusmodi scientiam, tunc nulla aliarum causarum videtur esse conveniens. Scimus enim omnis scientiae esse proprium, quod fiat ex praeexistenti cognitione. Omnis enim scientiae duae sunt apud nos praecedentes cognitiones : quarum unam cognitionem principiorum vocant, alteram praeparationem quae est in nobis, ut dicunt Arabes, quae est acceptio terminorum : principia enim cognoscimus in quantum per sensum terminos cognoscimus. Sensum autem dico per se, vel per accidens communem, vel proprium. Sine his duabus numquam accipimus scientiam aliquam intellectivam : eo quod omnis scientia effectus est aut demonstrationis, aut alicujus saltem persuasionis probabilis a ratione perfecta, aut imperfecta probata. Ad divinationis autem scientiam nulla talis praeexistens cognitio in nobis est. Non enim est aliqua via persuasionis, quod si luna exaltari videatur, quod homo augmentum fortunae sequatur : vel si sol videatur eclipsari, quod diffusio famae et potestatis debeant minorari. Cum enim omnis probatio sit aut ex toto veris universalibus, aut in pluribus, sicut est hoc quod omnis mater diligit, ad scien- tiam praedictae divinationis neutro modo possumus devenire, quin potius talis impressio talis exaltationis vel depressionis lunae vel solis, neque ut universale, neque ut particulare videtur habere aliquem ordinem ad felicitatem vel infelicitatem. Si autem dicatur quod metaphorice et per similitudines accipienda sunt, videtur quod peccet omnis talis acceptio : peccatum enim est in problematibus vocare platanum hominem, et asinum vas, et hujusmodi: cum enim via plana conferre possit talium scientiam sine etiam natura, si a causa est alia naturali, mirum utique videbitur quod talibus vult uti metaphoris.

Ex his igitur persuadetur quod non sit aliqua talis divinatio. Somniare enim de his quae in Occidente sunt particularibus et contingentibus in fine Occidentis, quae Herculeae columnae dicuntur, sive Gades Herculis propter causam quam in libro de Natura locorum assignavimus : similiter autem somniare de his quae contra Borysthenen in ultima parte Orientis, et ex talibus somniis aliam providentiam futurorum accipere, videtur multum esse exaltatum supra nostram prudentiam : quia ex his principiis quibus accipere consuevimus scientias et opiniones rerum, non possumus invenire principium et originem istorum. Sumus igitur inter duo, quod autem videlicet dicamus quod. non sit aliqua scientia divinationis, et tunc contradiceremus expertis ab omnibus vel pluribus : aut dicemus talem scientiam esse, et tunc dicemus nos habere aliquam scientiam cujus in nobis nulla sunt principia, et quae sic fit et generatur in nobis, quod suae generationis in nobis nulla praeexistunt principia, quod est impossibile.