DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT III.

Et est DIGRESSIO declarans de disctinctione visionis et prophetiae et somnii, ut solvatur praeinducta dubitatio.

Nos autem istam dubitationem nequaquam solvero possumus, nisi prius de ipsis visionibus somniorum aliquid praecognoscamus. Revocetur ergo ad memoriam quod supra diximus, scilicet in aliquibus somniis esse veras intelligentias praeter ipsa phantasmata : et haec secundum Aristotelis doctrinam diximus non proprie somnia vocari. Distinguamus igitur ostendentes, quod aliud est visio sicut somnium divinationem habens, et aliud est somnium, et aliud prophetia, et non secundum Theologos accepta : nam et astronomi loquuntur de signis prophetiarum, et magi docent interpretari somnia, et physici de visione physica illa quae est una operationum animae intellectivae : et propter hoc est necesse nobis loqui de distinctione horum, prout his utuntur Philosophi, et ante nos numquam invenimus praeinductae disputationis solutionem.

Dicamus igitur quod visio proprie dicatur, quod aversis sensibilibus et introrsum retractis videtur in vigilia, quocumque modo videatur, sive ex quacumque causa, sive patiatur aliquis alienationem, sive non, sive etiam patiatur aliquis syncopim sive non patiatur. Sicut quando somno sensus ligantur, refluunt phan- tasmata ad organa sensus, et aliquando fiunt vera somnia proprie sicut res se habent et fiunt intelligentiae clarae, ita fit aliquando aversis sensibus et per revocationem sensuum ad interiora ligamentum sensuum in vigilia : et tunc aut per simulacrum, aut per propria sicut res est, aut per illustrationem intelligentiae apparitiones fiunt verae et falsae, quae visiones a physicis appellantur, quibus maximus usus est in magicis : illi enim student in talibus sensum avertentibus, et in talibus apparitionibus praecipue, et in quibusdam quae sumpta sensus claudunt et stupefaciunt, et ad apparitiones quae tunc fiunt, conjiciunt futura.

Taliter igitur et talis vocatur visio in prophetia : prophetia enim proprie vocatur quando homo per raptum intellectus sui illustratur de scientia futurorum vel aliorum occultorum ad quae deveniri non potest per inquisitionem et rationem.

Somnium est in phantasmatibus et in somno solum : propter quod prophetia nobilior est quam somnium : prophetia enim est quasi habitus vel naturae habilitas ex illuminatione intellectus futura praecognoscens : et visio quidem aliquando est cum intellectu, aliquando sine illo : semper autem est cum phantasmate, aliquando aliquid significante, aliquando nihil. Somnium autem secundum phantasmata est aliquando aliquid significans, et aliquando nihil, et per se numquam cum intellectu : propter quod tradiderunt Philosophi, quod somnium aliquod futurum praenuntians est casus a prophetia factus. Casus enim vocatur immaturus fructus decidens, qui tamen figuram et saporem fructus etiam aliquo modo praetendit. Similiter autem est de somnio, quod futurum significat vel occultum aliquod : haec enim figuram prophetiae in praeostensione habet ut quemdam saporem ex longinquo in convenientia similitudinum : et tamen in illo usque ad plenam et perfectam intellectus illustrationem non pervenit. In compara-

tione autem ad somnium visio minus cadit a prophetia quam somnium.