DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT V.

Et est DIGRESSIO declarans dispositiones naturales ad prophetandum et somniandum.

Adhuc autem ut perfecte intelligatur, oportet scire quod animae ad hujus visiones et somnia et prophetias triplex est in genere dispositio. Quibus enim est intellectus multum agens et clarus, illi per naturam sui intellectus multum superioribus substantiis congruunt : et cum tota anima sit instrumentum intelligentiae, dicitur imprimere in eam quotiescumque influentia sit ei sui luminis. Cum autem intelligentia, ut diximus, sit plena formis explicabilibus per motum coeli, cum radii et figura radiorum tangunt corpora et animae partem inferiorem, accipitur lumen influentiae ab intellectu per modum possibilem sibi, et accipitur clarum et manifestum valde : et ideo tales homines optime intelligere nati sunt, et ad altissimas scientias quae sapientiae vocantur, optime et secundum naturam dispositi. Propter quod et Moyses aegyptius tales vocavit sapientes.

Sunt iterum aliqui optimum habentes organum phantasiae et imaginationis in quantitate et qualitate et complexione et compositione et figura et omnibus aliis quae exiguntur ad organi imaginativae potentiae bonitatem, et illorum imaginatio excellenter est compositiva imaginum verarum et metaphorarum : et tales sunt perfecti in metaphysicis secundum naturae habilitatem. Sed nisi adsit eis lumen intelligentiae, efficientur multiplices in rationibus phantasticis propter mobilitatem imaginationis et multiplicitatem. : et isti confundunt sophisticis veras sapientias, et innituntur probabilibus, et talia placent eis, et sunt abudantes in rhetoricis et civilibus, quae omnia probabilitatem in imaginabilibus habent, et talis Heraclitus et sui sequaces fuerunt. Intellectu autem praediti sive civilium perspecta scientia fuerunt Anaxagoras et Thales Milesius.

Sunt autem tertii per optimam dispositionem habentes in utrisque, tam in intellectu videlicet, quam etiam in imaginatione et organo, et illi et bona et ordinata valde habent simulacra, et praeparantur semper ad veros et certos intellectus : et illi sunt de habilitate naturae et vere somniantes sunt, et vere prae aliis visiones habentes, et nonnumquam etiam clarissimas pronuntiantes prophetias. Si tamen ex hoc supponatur, quod aliis et praecipue exterioribus et corporalibus passionibus detineantur, et ideo timor et concupiscentia venereorum et sollicitudines et dissolutiones gaudiorum vanorum, et tristitiae, propterea quod animam detinent, ad se trahunt imaginationem, et turbant intellectum ne moveri possit ab influentia descendente vel alia causa movente. Propter quod multi sapientium dixerunt, sicut narrat Moyses aegyptius, quod tempore concupiscentiae, tristitiae, et timoris, prophetae non prophetizant, neque vera futura denuntiant : oportet enim per studium longum et honestos mores et ordinationes affectuum animam ab exterioribus ad interiora revocare, et claudere vias ne tumultus sensibilium qui est in vigilia, animam extrahat ad exteriora : et si hoc jam multo tempore factum est, ita quod jam evanuerint simulacra accepta per sensus et passiones animam pertrahentes ad alia, tunc divinatio certior erit : et haec est causa, quod Hermes et alii quidam divinationi studentes, in antris desertis absconditi jacuerunt.