XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, Iesu, lux exorta,
Dele mala iam suborta,
In me plana, quae sunt torta,
Mortis procul absit porta.
2. Ave, Iesu, robur meum,
Protectorem solum Deum
Te adoro, salva reum,
Ne devincat hostis eum.
3. Ave, Iesu, flos honoris,
Decor omnis tu decoris,
Quem circumdat vis doloris,
Me foveto cunctis horis.
4. Ave, salus, quam tenemus,
Aufer mala, quae timemus,
Ut te, Iesu, fac, amemus
In aeternum et laudemus.
5. Ave, Iesu ac dignare
Me bellantem adiuvare,
Hostem possim ut fugare
Eius gressus supplantare.