XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, cancellario,
Thoma, cum honore
Functus es officio
In Dei timore,
Cordi meo saucio
Peccati foetore
Succurre remedio
Cum praestantiore.
2. Ave, archipraesulis
Sumpta potestate
Ornatus sub infulis
Gaudes paupertate,
Carnis tactum iaculis,
Culpae vilitate,
Me fac sanum pabulis
Plenis caritate.
3. Ave, qui cilicio
Carnis domas iura
Fugans hoc negotio
Tibi nocitura,
Ut solvar a vitio,
Precibus procura,
Gaudia, quae sitio,
Concedens futura.
4. Ave, qui extolleris
Meritis et signis,
Manum largam aperis
Dignis et indignis.
Prece fac, ne inferis
Socier malignis,
Sed vivam cum superis
In caelis benignis.
5. Ave, qui per gladium,
Quem sustinuisti,
Finisti martyrium,
Sicut concupisti,
Omne de me noxium
Tolle, quod vicisti,
Et duc in palatium
Regni Iesu Christi.