DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT XII.

Et est DIGRESSIO declarans qualiter sit aliquis propheta secundum naturam et prophetiam, et qualiter somnium est quidam casus a prophetia.

Omnibus his quae dicta sunt habitis, non est difficile scire quid sit prophetia apud Philosophos, et utrum qui prophetizat, continue remaneat propheta vel non : et qualiter sibi observandum est tempus prophetiae. Naturam enim et habitum prophetiae ille habet, qui optime dispositus intellectu agente separato, bonum et perfectum adeptus est organum imaginationis, quod intellectui formas subministrando deservit, sicut diximus.

Hic autem absque dubio ad actum prophetiae nequaquam deveniet sequens passiones concupiscentiarum corporalium, et timores rerum variarum, et gaudio detentus exteriori, et sollicitudine et tristitia exagitatus : haec enim omnia inclinant ad imaginandum alias formas : et ideo non percipit in se talis homo lumen et actum prophetiae quom habet in naturae aptitudine : et si multo tempore talibus fuerit passionibus detentus, immutabitur ab eo complexio sui corporis, et per consequens etiam immutabitur organum imaginationis, et tunc etiam amittet ipsam naturae ad prophetizandum habilitatem. Si autem studuerit virtuti, intellectivae maxime, et scientiis, et solitudini, et liberaverit animam a curis saeculi, et aliena non curiose investigaverit, sed potius se intra seipsum recluserit, et dederit operam scientiis aliis in quibus multum abstrahitur intellectus, tunc alisque dubio de facili manifestabitur ei pulchritudo coelestis in omnibus his quae ab orbe fluunt ad regimen eorum quae generantur et corrumpuntur. Et hoc est quod dixit Ptolemaeus in Disciplina proverbiorum : " Excellentior in hominibus est, qui non curat in cujus manu sit mundus : excellens enim et altus inter homines est, qui tale fastigium intellectus et imaginationis per naturam est adeptus : et ille ad actus prophetiae deveniet, si curas abjicit, et circa mundana nihil prorsus cogitat gaudendo, vel tristando, aut timendo, vel sperando : ille enim non curat in cujus manu sit mundus. "

Est autem et aliud genus visionis et prophetiae secundum altissimos theologos qui de divinis loquuntur inspirationibus, de quibus ad praesens nihil dicimus omnino : eo quod hoc ex physicis rationibus nullo modo potest cognosci: physica enim tantum suscepimus dicenda, plus secundum Peripateticorum sententiam persequentes ea quae intendimus, quam etiam ex nostra scientia aliquid velimus inducere : si quid enim forte propriae opinionis haberemus, in theologicis magis quam in physicis, Deo volente, a nobis proferetur. Per hunc modum primo surrexit prophetiae Socrates in Academia : propter quod dicit Apuleius in libro de Deo Socratis : " Non mirum si Socrates vir apprime perfectus, et Apollinis quoque testimonio sapiens, hunc Deum suum cognovit et coluit, quem videlicet mente sic contemplatus est, omnino clausis sensibus. Propterea et ejus custos prope, ut ita dicam, par contubernio familiaris cuncta quae arcenda sunt, coercuit, et quae cavenda praecavit, et praemonenda praemonuit : sicubi tamen omissis sapientiae officiis, non consilio, sed praesagio

indigebat, praesagium habuit, ut in dubitatione sapientis et claudicans ibi divinatione consisteret. "