DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Amice, ascende superius, Lucae decimo quarto .
Verba sunt Domini ad humilitatem invitantis. Praemisit enim: Cum vocatus fueris ad nuptias, vade, recumbe in novissimo loco; et quia beatus Franciscus, vocatus ad nuptias Christi in novissimo loco recubuit, cum habitum abiectissimum assumsit, cum Ordinem Minorum instituit, quem non aliquo speciali modo Minorum, sed simpliciter et absolute Minorum Fratrum appellavit: Christus ad ipsum bene dicere potuit: Amice, ascende superius.
Et in ipso est impletum quod in Psalmo legitur: Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Sed in praemissis verbis tria notantur, scilicet in praesenti vita, gratia; transitus ab hac vita, et futurae vitae gloria. Primum: Amice: secundum: ascende: tertium: superius.
I. De primo, Sapientias septimo : In animas sanctas se transfert, amicos Dei constituit. Et bene potuit Christus hunc Sanctum vocare amicum, quia re vera fuit etiam in hac vita eius amicus fidelis in commisso per veram humilitatem ; unanimis in proposito per puram cordis sinceritatem; amicus familiaris in contubernio per elevatae mentis serenitatem: amicus conformis in ornamento per expressam crucis conformitatem.
De primo, Ecclesiastici sexto: Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Re vera hic Sanctus fidelis fuit in commisso, quia nec fraudem nec negligentiam fecit. Gregorius: " Duo sunt cavenda in opere Dei, fraus et negligentia: fraudem facit maior amor sui: negligentiam, minor amor proximi". Quia autem hic sibi fuit austerus, proximis propitius, de utraque cavit, et ideo fidelis fuit. Item, fidelis, quia mandatis Domini plenissime obedivit et nihil - de bonis Domini sibi attribuit . Fidelis re vera es servus Domini, si de bonis Domini, quae transeunt per te, etsi non sint ex te, nihil contigerit tuis manibus adhaerere. - De secundo, Proverbiorum vigesimo secundo : Qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. Hanc cordis puritatem duo faciunt, scilicet poenitentia in afflictione sponte assumta et palientia in tribulatione aliunde inflicta. Haec enim sunt duo purgatoria, quae animam purificant; primum est per aquam, secundum est per ignem: Psalmus: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Et sicut impossibile est, vestem inquinatam mundari, nisi transeat per lavacrum, sic et animam, nisi transeat per poenitentiae et patientiae purgatorium. Et quia amicus omni tempore diligit, oportet cordis munditiam semper habere. Qui enim baptizatur a mortuo et iterum tangit, quid proficit lavatio illius?
De tertio, Ioannis tertio : Amicus sponsi, qui stat et audit eum?gaudio gaudet propter vocem sponsi. Amicus, Franciscus, sponsi, Christi, eius vocem audivit, quia multum sibi familiaris per elevatae mentis serenitatem. Unde de ipso illud dici potest: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Moyses, raptus de aquis, Franciscus, de mundanae conversationis fluctibus, quem Dominus misit in virga crucis educere populum de Aegypto vitiorum in desertum Religionis Minorum.
De quarto, primi Machabaeorum decimo : Alexander misit lonathae purpuram et coronam auream, ut quae nostra sunt sentiat, inquit, nobiscum. Alexander, allevians tenebras, Christus: misit, Francisco, purpuram, passionis suae insignia, dum sibi impressit vulnerum suorum stigmata. Unde hoc apostolicum bene sibi competit: Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.
Sic ergo iste amicus Christi fuit fidelis in commisso, unanimis in proposito, familiaris in contubernio, conformis in ornamento.
II. Tali ergo dicitur: Ascende: per me, post me, ad me, propter me: per me, pie invocandum per orationem: post me, expresse imitandum per conversationem: ad me, praeclare speculandum per contemplationem: propter me, finaliter comprehendendum per glorificationem.
De primo figuratum est in Genesi , ubi Iacob vidit scalam, cuius summitas caelos tangebat, et Angelos ascendentes et descendentes. Christus est scala secundum humanitatem terram tangens, secundum Deitatem super caelos eminens. Per hanc hic Sanctus ascendit: Canticorum tertio: Quae est ista quae ascendit per desertum? poenitentiae; sicut virgula fumi ex
aromatibus myrrhae, per contritionem ; thuris, per devotionem: et universi pulveris pigmentarii, per virtutis collectionem.
De secundo figuratum est in libro Regum : Ascendit lonathas, manibus et pedibus reptans, et armiger eius post eum. Per lonalham accipe Christum manibus et pedibus crucifixum: eius armiger, Franeiscus, qui eius arma, scilicet vulnerum stigmata, portavit.
De tertio figuratum
. est, ubi Dominus legitur dixisse Moysi : Ascende in montem istum et contemplare universam terram, quam daturus sum populo Israel. Mons est Christus, de quo in Daniele: Lapis abscissus de monte
sine manibus concidentium crevit et factus est mons magnus. - De quarto dicitur in Canticis: Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius. Palma est arbor, cuius truncus in inferiori parte strictus, in superiori amplus; quia Christus secundum humanitatem fuit minutus paulo minus ab Angelis ; secundum Divinitatem Angelorum et omnium Creator et Dominus. - Fructus hnius palmae in visione et fruitione consistit. Augustinus : " Visio est tota merces "; Ioannes: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum.