XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, verbum eructatum
De corde altissimi,
Verbum Dei Deo natum,
Fontis occultissimi,
De caelo venisti, datum
Muneris largissimi,
Mei absterge peccatum
Cordis iniquissimi.
2. Ave, verbum, quod propnetae
Voce pangunt varia,
Advenisti mihi laete,
Praesta beneficia,
Non me peccatorum rete
Circumdet miseria,
Sed da mihi laudare te
Cum cordis laetitia.
3. Ave, verbum incarnatum
Ex Maria virgine,
Non de carnis iure natum
Sed sancto spiramine,
Intuere me gravatum
Reatus ligamine,
A quo redde liberatum
Me in tuo nomine.
4. Ave, verbum arto multum
Conclusum praesaepio,
Pauperum non regum cultum
Cur ibi conspicio?
Hoc totum propter me stultum
Esse factum sentio,
Praebe ergo tuum vultum
Mihi, qui hunc sitio.
5. Ave, verbum revelatum
Devotis pastoribus,
Nam sermone delicatum
Faris cum simplicibus,
Ne contemnas vulneratum
Me multis criminibus,
Sed locum mihi beatum
Confer cum caelestibus.