XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, Iesu fili Dei,
Te quaero, quem pharisaei
Morti tradunt causa mei
Et blasphemantes ludaei
Et morti turpissimae;
Oculis non carnis quaero,
Da, corde quaeram sincero,
Te iuvante Deo vero
Mihi fiat hoc, quod spero,
O spes flentis animae.
O Iesu virtutis mirae
Ne contingat me perire
Gratanter mihi largire,
Ut te possim invenire,
Obstans omne reprime.
O inconstans cor et stultum,
Incultum et inconsultum,
Te nunc apta ad singultum
Et pro Iesu plangens multum
Nullam horam exime.
2. Ave, Iesu, te praesentem
Scio, sed mihi absentem,
Punge ergo impudentem
Meam tua cruce mentem,
Ut sic ad te redeat.
Manuum, pedum fixura
Laterisque apertura,
Capitis tui punctura
Frangatur mens mea dura,
Ne iam ultra torpeat.
O cor durum, iam non sterte,
Ad Iesu crucem te verte;
Iesu, te ad me converte,
Ut cor meum velox certe
Totum in te transeat.
Saguine me tuo lava
Cuncta mea delens prava,
Cruci tuae me conclava,
Ut non Satanina clava
Tuus labor pereat.
3. Ave, Iesu mi dilecte,
Qui in crucis pendes vecte,
Cordi meo sic te necte,
Ut iungatur tibi recte
Per aeterna saecula.
Eia, Iesu, alme Deus,
Dolor tuus, dolor meus,
Cur te mactat sic Iudaeus?
Non tu, sed ego sum reus,
Omni plenus macula.
En, dolor te totum angit,
Cuncta membra tua frangit,
Sed adhuc, heu, me non tangit,
Hinc nec te mens mea plangit
Carnis ardens facula.
O cor saevum, iam non plora,
Lacrimas ut imbres rora,
Curre ad salutis fora,
Plange lugens omni hora
Nulla pausans morula.
4. Ave, Iesu, mea vita,
O maiestas infinita,
Quare pro me peris ita
Per tormenta inaudita
Nec tolerabilia?
Ecce, in cruce exspiras
Poenas mortis luens diras,
Virtutes demonstras miras,
Nam non moveris ad iras,
Quando suffers talia.
O dolor et o dolores!
Vere tui vultus flores
Rosis rubicundiores,
Heu, mutantur in pallores
Mortis vehementia.
O mors, cur in Iesum fremis,
Ipsi vitam quare demis,
Cum me minus quam hunc tremis,
Cur me potius non premis
Mutata sententia?
5. Ave, Iesu, fons vitalis,
Non sis mihi partialis,
Sed sis mea spes totalis,
A cunctis me solvens malis
In mente et corpore.
Praesta, ut vilescat iste
Mihi mundus, Iesu Christe,
Mihi in morte assiste,
Ut nihil me laedat triste
Tuo fretum robore.
Tunc, o Iesu, lux vivorum,
Spes et salus mortuorum,
Me ad gaudia caelorum
Duc ornatum meritorum
Numeroso foenore.
O cor meum, obstupesce.
Motus iniquos compesce
Nec iam ultra insolesce,
In plagis Iesu quiesce
Nunc et omni tempore.