XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, admirabilis
O crux benedicta,
Tua vis est nobilis
Semper et invicta,
Per te turba fragilis
Daemonum est victa,
Palma mihi stabilis
Sis contra delicta.
2. Ave, semper florida
O crux pretiosa,
Tua virtus vivida
Atque gratiosa
Mea sanet morbida
Membra et virosa.
Ne sint ultra foetida
Deo et exosa.
3. Ave, restitutio
O crux sanitatis,
Quae evacutio
Es infirmitatis,
A me sit remotio
Per te vanitatis
Atque restauratio
Omnis sanctitatis.
4. Ave, meum gaudium,
O crux dulce lignum.
Ornata per filium
Virginis benignum,
Sis contra daemonium
Mihi iuge signum,
Ne per iter devium
Imiter malignum.
5. Ave, mea gloria,
O crux, laus cunctorum,
Ad se traxit omnia
Per te rex caelorum,
A me fuga noxia
Cuncta vitiorum
Et me sic ad gaudia
Conduc gaudiorum.