DE SANCTO ANDREA APOSTOLO (30 Nov.).
DE SANCTO STEPHANO MARTYRE (26 Dec).
DE SANCTO IOANNE EVANGELISTA (27 Dec.).
DE SANCTA AGNETE VIRGINE ET MARTYRE (21 lan.).
DE SANCTO VINCENTIO MARTYRE (22. Iam).
DE SANCTA AGATHA VIRGINE ET MARTYRE (8 Febr.).
DE SANCTO MATHIA APOSTOLO (24 vel 2b Febr.).
DE SANCTO MARCO EVANGELISTA. (23 Apr.).
DE SS. PHILIPPO ET IACOBO APOSTOLIS (1 Maii).
DE TRANSLATIONE S. FRANCISCl (25 Maii).
DE NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE (24 Iunii).
DE SANCTIS APOSTOLIS PETRO ET PAULO (29 Iunii).
DE S LAURENTIO MARTYRE (10 Aug.).
DE S. BARTHOLOMAEO APOSTOLO (24 vel 28 Aug.).
DE S. PATRE NOSTRO FRANCISCO (4 Oct.).
Ioannes est nomen eius, Lucae primo . Tantae excellentiae fuit beatissimus Ioannes, ut plene officio nequeat dici linguae. Quis enim sic totus sapctus, sic omni vitae suae tempore conversatus, sic Deo commendatus ut praecursor hic maximus? Unde, sicut apparebit in processu sermonis, non absque rationabili valde causa Ioannes toties appellatus fuit. Ergo bene ad eius laudem assumitur, ut dicatur: Ioannes est nomen eius . in quo verbo, quamvis parvo, nobis commendabilis ostenditur a duobus: primo, ab excellentia sanctitatis, qua ornabatur in anima sive vita: secundo, a resplendentia honestatis, qua praedicabatur in fama, ut sic esset gratiosus, id est gratia plenus quantum ad se ipsum, sed esset nominatione famosus quantum ad proximum. Perfectus enim est his duobus omnis homo: si fulgeat in se ipso per gratiae ornamentum et si resplendeat proximo per exemplum. Primo igitur notatur animae adornatio (quantum) ad se ipsum, cum dicitur: Ioannes: fuit enim ornatus omni gratia: nam Ioannes interpretatur in quo est gratia. Secundo notatur famosa nominatio quantum ad proximum, cum additur: est nomen eius. Dicamus ergo, tractantes omnia simul: Ioannes est nomen eius.
Est igitur hic notandum eo modo, quo in superiori sermone dixi, quod sanctus Ioannes primo fuit lux dotata privilegia: secundo, lux adornata miraculis: tertio fuit lux commendata praeconiis; quarto fuit lux accumulata meritis. Quis unquam ut Ioannes tot habuit privilegia, tot habuit in suo ortu miracula, tot habuit laudum praeconia et tot habuit sublimia merita?
I. Dico, quod Ioannes, praecursor nobilis Domini Salvatoris, fuit a Christo magnis dotatus privilegiis. Dignum enim erat valde et conveniebat, ut praenuntius summi Regis magnis polleret privilegiis: ut ex praenuntio probaretur, quantus erat qui nuntius fuerat secuturus. Non est servus maior domino suo , immo valde semper est minor. Ergo si tantus fuit praecurrens servus, quantus erat futurus subsequens Dominus) Si enim aurora est tam rutilans et tam pulcra, solis nascituri praenuntia, si stella Diana est tam splendida, solis advenientis indicativa, quantae pulcritudinis est solaris substantia) Sunt autem ista praeconis dominici privilegia: primum, ab eodem Angelo, a quo Christus, fuit annuntiatus: secandum, ex sanctis et nobilibus parentibus generatus; Domini enim fuit propinquus: tertiam, in utero sanctificatus , ut prius esset sanctus quam natus: quartum, a Domina nostra et Domino, cum adhuc esset in utero, visitatus; quintum, natus ab ipsa Domina est levatus, brachiis Reginae astrictus, eius manibus saepe lotus, similiter et portatus: sextum, ab eo Dominus et cognitus et ostensus et eius manibus baptizatus: septimum, in sua nativitate ab Ecclesia honoratus. Festivat enim Ecclesia de eius nativitate, quod de Sanctis aliis non contingit. Nam et de eo dixerat Angelus Lucae primo : Et multi in nativitate eius gaudebunt. - Quatuor autem prima privilegia habentur plane Lucae primo ; quintum ex eodem loco colligitur, eo quod non sine causa Domina illuc ivit et mensibus tribus ibi stetit, quousque cognata sua peperit , et praeler hoc aperte in Legenda beati Ioannis dicitur: sextum vero Matthaei tertio conscribitur. Quis ergo.ex Sanctis post privilegia Salvatoris et eius beatissimas Matris tot privilegiis ut Ioannes claruit?
11. Secundo fuit magnis in suo ortu adornatus miraculis, ut nulli verteretur in dubium, quin esset - nobilis praenuntius summi Regis. Fuerunt autem ista miracula: primum, quia ex matre sterili natus fuit, sicut dicitur Lucae primo ; quae, etsi sterilis non fuisset, tamen tunc naturaliter non concepisset, eo quod vetula esset, et ita ei iam muliebria fieri defecissent, et vir eius similiter esset senex, sicut dicitur Lucae primo.
Secundum miraculum fuit, quod dum pater eius, Angelo anunntiante, non credidit, usum locutionis penitus amisit, sicut ibidem legitur Lucae primo.
Tertium miraculum fuit, quod puer super naturam in utero exsultavit, Salvatorem Dominum in utero Matris clausum Virginis advenisse cognovit et ei, in quantum potuit, assurrexit officiumque praecursoris incepit et ad salutationem Virginis Verbum divinum in utero portantis repletus tam copiosa gratia fuit, quod in matrem redundavit, quam et prophetissam effecit: unde et. Lucae primo de hoc dicitur: Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad. me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo etc. - Quartum miraculum fuit, quod puer, dum natus fuit, patri loquelam recuperavit, sicut dicitur Lucae primo . Nam sicut ibidem legitur, propter ista miracula tam excelsa, tam inusitata tamque miranda claruit undique eius fama, et dicebant: Quis, putas, puer iste erit? Et statim Zacharias repletus est Spiritu sancto etc.
III. Tertio Ioannes magnis fuit sublimatus praeconiis. Quis unquam tantis laudibus, tam certis praeconiis, tam solidis meritis est laudatus, non a laudatore quocumque, sed potius ab ipsa Veritate, quam vel adulari vel falsum dicere fuit impossibile? Nota ergo breviter, quod commendat eum Salvator dupliciter: primo, specialiter: secundo, generaliter.
Nam specialiter a sex eum commendat: primo, a constantiae firmitate, quam viriliter tenuit, Matthaei undecimo , quando dicit: Quid existit in desertum videre? Arundinem vento agitatam? quasi dicat: Arundo, cum sit concava, debili ligno composita, nulla est stabilitate firmata, sed cedit omni vento pulsata: sed Ioannes non est talis, qui adeo constans fuit, ut moveri non potuerit a perfectione, quam coepit.
Secundo commendat eum a vestimentorum asperitate, qua omni tempore usus fuit; unde dicitur Matthaei undecimo, et idem Lucae septimo: Quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Non, inquam. Ecce enim, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. At Ioannes non cum regibus, sed cum feris et serpentibus, non in .palatio, sed habitavit in deserto, in loco utique vili, in loco inhabitabili et in loco sterili.
Tertio commendat eum a propheliae sublimitate, quam assecutus, Deo donante, fuit: unde dicitur Mattbaei undecimo : Quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam Prophetam. Dico vobis: plus quam Propheta Ioannes fuit: quia, quem alii futurum aliquando praedixerunt, ipse eum adesse praesentem et signis et verbis et digito demonstravit ; Ioannis primo: Ecce, Agnus Dei, ecce, qui tollit peccata mundi !
Quarto commendat eum ab officii dignitate simul et maxima puritate, cum dicit Lucae septimo: Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce, mitto Angelum meum ante faciem tuam. " Angelus nomen est officii " et munditiam significat, quia mundos ministros Deus requirit: Psalmus : Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Quinto commendat eum a zelotypa caritate, quam et in verbis et in factis ostendit; unde dicitur Matthaei undecimo: Et si vultis recipere, Ioannes ipse est Elias: et de Elia dicitur Ecclesiastici quadragesimo octavo: Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
Sexto commendat eum a cibi polusque sobrietate, quam, ut infra patebit, semper immutabiliter observabat: unde dicitur Matthaei undecimo : Venit Ioannes Baptista, non manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet, non quia non manducaret et biberet, sed quia adeo temperate hoc faceret, quasi dod faceret. Sic igitur commendatur a Christo in speciali.
Sed quid de eo clamavit in generali? Ait enim Matthaei undecimo : Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista. Quid hoc maius, quid sublimius, quid de eo potuit dici amplius ? Excluditur tamen ab hac regula homo Christus, quia secundum legem illam communem de muliere per viam concupiscentiae non est natus. Per hoc etiam quod dicit: inter natos, masculine et non feminine, Mater Dei excluditur, cui Sanctorum nullus, immo nec Angelorum est comparandus. Multo enim maius fuit, esse Matrem Dei, quam esse praeconem: nam regis mater regina est, sed praeco regis servus est. Ista breviter et valde succincte dixi, ut darem de eis legentibus aliquam materiam praedicandi, ut per haec pauca.se ad varia diffundant. Lata enim valde est materia et de nullo Sancto tot habentur authentica testimonia, quae nequeunt esse falsa.
IV. Quarto et ultimo nota, quod beatus Ioannes magnis fuit dotatus meritis et per consequens magnis et gloriosis praemiis: secundum enim quantitatem meritorum. est quantitas praemiorum. Ergo sublimia sunt exhibita ,praemia in caelo ei qui sublimia merita possidebat in mundo. Quamvis igitur eius altissima merita plene non possimus exprimere lingua, brevitatis tamen causa eius merita ex quatuor possumus ostendere fuisse altissima, scilicet primo ex parte abundantis gratiae, quam accepit; secundo, ex parte humilis conscientiae, per quam vilia de se sensit: tertio, ex parte asperae poenitentiae, quam semper portavit: quarto vero, ex parte zeli iustitiae, per quem mori dod timuit.
Dico primo, quod beatus Ioannes magnorum fuisse meritorum ostenditur ex parte abundantissimae gratiae, quam accepit. Ioannes enim, ut dixi, interpretatur in quo est gratia Dei: et ut daretur intelligi, quod eius gratia fuerit maxima, a tribus, Spiritu sancto dictante, plenus est appellatus, ut ex ore trium testium tam veracium eius meritum probaretur fuisse permaximum. Nam primus impositor nominis, ut de Deo omittam, fuit Angelus, qui Zachariae apparens, ait: Elisabeth, uxor tua, pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem, Lucae primo: lege historiam.
Iterum, ut habetur ibidem, cum natus esset puer, venerunt circumcidere eum et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Quibus obvians mater eius, nesciens, quid dixisset Angelus, dixit ad illos: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes.
Iterum, dum innuerent patri eius, quem vellet vocari eum, postulans pugillarem, scripsit,
dicens: Ioannes est nomen eius: et sequitur, quod mirati sunt universi. Unde mirati ? Quia sic ab Angelo nuntiante, sic a matre concipiente, sic a patre generante puer concorditer est nominatus. Dum ergo toties asserunt, eum esse Ioannem, ostendunt, esse in eo plenitudinem gratiae. - Sed nos hodie, fratres mei, in culpa concipimur, in peccatis nascimur, in peccatis nutrimur et in peccatis, ut saepius, morimur. Unde possumus merito gemere, sicut Innocentius dicit, eo quod sit nostra conceptio culpa; nativitas, poena: et vita, mori. Quotidie morimur, quotidie vitam finimus, quotidie ad mortem vadimus nec ad punctum stare possumus. Unde ob tantas nostras miserias mos fuit olim in Thracia , ut in nativitatibus hominum flerent, eo quod ad poenas venirent, et in eorum morte gauderent, eo quod mundi mala effugerent.
Secundo apparet, eum fuisse magnorum meritorum, ex parte humilis conscientiae, per quam vilia dese sensit. Si enim, iuxta sententiam Salvatoris , quae mentiri non potest, omnis, qui se humiliat, exaltabitur: ergo qui se magis humiliat, magis eum Deus exaltat, et qui se maxime humiliat, maxime exaltabitur. Sed beatus Loannes summe humilis fuit, vilia maxime de se sensit, vilia de se praedicavil, vilia de se quaerentibus semper respondit. Haec omnia probantur Ioannis primo et tertio. Cum enim loannes tantus esset, quod crederetur a multis Messias, requisitus a sacerdotibus et levitis, se non esse Christum neque Eliam nec Prophetam, respondit, sed vocem se esse dixit, quasi diceret: quid in me erratis? Christus, Dei Verbum, manet in aeternum, sed vox mox deficit, cum auditur. Et post multa, quae humilitatem eius sonant, cum dicerent ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus? dixit: Ego baptizo vos in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti. Et plura addit de sua humilitate tertio eius circa finem. Ergo quia sic in summo humilis fuit, summe exaltari promeruit. - Sed quis hodie humilis cum Ioanne? Quis non superbus cum Herode? Quid hodie est mundus nisi superbia? Unde discordiae, unde guerrae, unde rixae, unde incendia, unde homicidia , unde furta, unde adulteria, unde omnia mendacia nisi ex superbia, quae divina parvipendit imperia, divina refugit praemia nec infernalia formidat supplicia? Utinam attenderent miseri, quod eorum gloria est sicut palea igne succensa, quae, ad Dictum oculi tota combusta, nec etiam viles cineres derelinquit. Sunt enim sicut aqua defluens, quae prius dissolvitur, quam tangatur. Multum erigitur et inflatur spuma maris, sed mox evanescit, modico vento tacta. Unde vobis, filii superbiae, tanta de vita fiducia ? Nunquid non corpus humanum fragilius est quam vitrum, quia vitrum solo concussu alterius corporis rumpitur, sed hominis corpus modis innumeris frangitur? Sed nunquid confidis in pecunia? Sed ubi mundi divites, ubi principes, ubi reges, qui omnia possederunt? Sic et de potentia, sic et de sapientia est penitus sentiendum. Ergo, fratres, non superbiamus cum diabolo, sed humiles simus cum Christo: non superbiamus cum Herode, sed simus humiles cum Ioanne.
Tertio ostenditur fuisse magnorum meritorum ex parte austerae poenitentiae, quam omni tempore portavit. Fuit enim austera eius poenitentia ex parte loci, ex parte vestimenti et ex parte cibi; in his enim tribus consistit austeritas poenitentiae. Nam infantulus intravit desertum, ubi est locus vilis, locus sterilis, locus inhabitabilis et nullis aptus solatiis, quia ibi nulla societas nisi cum feris. - Item, eius vestimentum fuit vilissimum et asperrimum.
Item, cibus eius modicus et admirandus, et similiter potus: unde dicitur in Mattbaei tertio : Ipse Ioannes erat in deserto et habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliceam circa lumbos suos. Esca autem eius erat locuslae et mel silvestre: de potu eius dicitur Lucae septimo : Venit Ioannes Baptista, ncque manducans panem neque bibens vinum. Praedictum enim fuerat per Angelum Lucae primo: Vinum et siceram non bibet.
Sed quis hodie talem poenitentiam facit? Nos non in deserto, sed in amplis palatiis et lectis spatiosissimis poenitemns. Nostra poenitentia sunt delicalissima vestimenta, non duo paria, sed plurima: non locusta nec panis et aqua, sed fercula varia et vina dulcia et diversa. Vere non vera, sed falsa est nostra poeniterilia, immo nec poenitentia est nominanda, ubi nulla sunt aspera, sed dulcia universa. Si enim Ioannes, qui ex utero erat sanctus, qui, ut dicitur , actualiter nunquam peccavit, tam asperam paenitentiam faciebat, quid facere deberent peccatores impii, peccatis omnibus pleni? Ipse enim Ioannes praedicaverat: Facile fructus dignos poenitentiae, Lucae tertio , ubi dicit Gregorius, " quod non debet esse par poenitentia eius qui parum, et eius qui multum pecccavit"; ergo secundum mensuram culpae debet esse mensura poenitentiae. Si Ioannes et Elias et omnes sancti Patres in desertis Aegypti tantis se vigiliis et ieiuniis astrinxerunt, tam aspera et inculta vestimenta portaverunt: quid nos pleni peccatis omnibus facere deberemus? Exempla accipe in Paulo, in Antonio, in Macario et in Hilarione, famosissimo monacho, et eorum vitas perlege in Legendis.
Quarto Ioannes ostenditur fuisse magnorum meritorum ex parte zeli iustitiae, pro qua animam suam posuit: nam quia Herodem de uxore fratris arguit, Herodes ipsum occidit. Non est enim mortuus pro aliquo malo, quod fecerit, sed solum, quia regem arguit ; unde dicitur Marci sexto: Herodes metuebat Joannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum et audito eo, multa faciebat et libenter eum audiebat. Dicitur ,tamen ibi, quod propter Herodiadem, de qua arguebat eum, eum vinculavit et tandem, opportunitate accepta, occidit. Lege Evangelium et narra historiam.
O quot hodie sunt Herodes, qui pauperes premunt, angarias eis imponunt et quandoque occidunt: nec possunt argui sine damno rei et sine periculo corporis proprii. Nam et pessimus Nero , nulla habita iusta causa, omnes parentes suos occidit, Senecam, magistrum suum, eligere mortem coegit, matrem per venirem scindi praecepit et ultimo Apostolos eum arguentes, crudeliter prius afflictos catenis occidi praecepit. Certe multi sunt hodie Christiani . et maxime praedones , qui, si aliquos capiant, talibus et tam crudelibus poenis macerant, ut pecuniam ab eis exlorqueant, ut talia nunquam fecerint nec Saraceni. Sed veniat dies illa, quando mittentur in caminum ignis , ubi in perpetuum sine misericordia torquebuntur, et ascendet fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum: sicut dicitur Apocalypsis decimo quarto.