DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT V.

Quare somnia in futurum aliquid in rei veritate significantia semper eveniunt ?

Non autem est inconveniens secundum dicta ante, quod illa somnia quae ut signa et causae sunt eventuum futurorum, non eveniunt aliquando : videmus enim, quod multa signorum quae sunt in corporibus nostris ex quibus prognosticantur medici, non eveniunt. Et similiter est in corporibus coelestibus : haec enim saepe pluvias et ventos vel aliquod aliud futurum significant, quae tamen non eveniunt. Et similiter est in auguriis, et omnibus scientiis divinationum : omnes enim illae divinant ex signis : cum enim signum non sit nisi ex causa, vel ex causae dispositione remota et communi valde, quae per multa appropriari debet, antequam agat, si in aliquo mediorum appropriantium fiat fortior ad oppositum motus, tunc cassabitur primum, et non eveniet. Similiter autem si sint media disposita ad contrarium, ita ut primi apparentis motum non recipiunt, iterum non eveniunt. Verbi gratia : dicamus enim, quod signum coeleste vel aliud praesignat melancholiam et infirmitatem quartanae : disponantur autem fortiter corpora ad sanguinem, et cassabitur motus causae primo moventis ad quartanam.

Propter hoc dicit Bugufarus sapiens in Commento super centiloquium Ptolemaei,

quod homo sapiens et juvat et impedit coelestem effectum virtute regiminis sapientiae quae est in eo. Quotiescumque ergo fortior motus supervenerit in mediis vel mediorum aliquo, quam ille est a quo sumptum fuit signum futuri eventus, non evenit quod vaticinatum est. Hujus enim exemplum videmus in humanis per nos operabilibus : in his enim optime consulta quae fieri expedit, mutantur propter digniora consilia supervenientia, vel propter alios diversos casus emergentes : in omnibus enim talibus per multa impeditur primum quod inchoat futuri significationem : et universaliter dicendo non omne contingens fieri in futurum eveniet : quamvis enim sit natum et dispositum ad unam partem, non tamen propter hoc semper eveniet contingens illud quod futurum est fieri, neque in id. quod se habet ad utrumque : tales tamen remotae causae sive dispositiones causarum a quibus sumuntur hujusmodi signa, dicendum quod essent principia prima a quibus erat inchoatio futurorum, licet non perfecta sint ab ipsis, et verissime ista signa fuerunt futurorum, quae tamen non fiunt propter impedimentum quod diximus.

Et haec est causa quare non deceptus Addetur decipi astronomus et augur et magus et interpres somniorum et visionum et omnis similiter divinus. Omne enim fere tale genus hominum deceptionibus gaudet, et parum litterati existentes putant necessarium esse quod contingens est, et pronuntiant tamquam absque impedimento aliquid futurum, et cum non evenit, facit scientias vilescere in conspectu hominum imperitorum, cum defectus non sit in scientia, sed potius in eis qui abutuntur eis : propter quod etiam. Ptolemaeus sapiens dicit nihil esse judicandum nisi valde generaliter et cum protestatione cauta, quod stellae ea quae faciunt, faciunt per aliud et per accidens, ex quibus multa in significatis suis occurrunt impedimenta : fru- stra enim poneretur studium ad scientias vatieinantes, si ea quae futura praevidentur, impediri non possent : ad hoc enim praevidemus ut mala impediantur, et bona expediantur ad actum, sicut faciunt periti medicorum in suis prognosticationibus.