DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VI.

De somniis divinationem habentibus,

quorum origo prima non est in somniante. De his vero somniis quae non hujusmodi quales diximus habent origines, quae sunt in somniante per modum causae vel signi primitus, sed potius sunt dilationes sive distantiae magnae temporum vel locorum inter somniantem et eventum somniorum : aut etiam si nulla sit distantia inter somniantem et rem somnii, licet tamen hoc sit certum, quod somnium primam originem non habet in somniante, sed extra ipsum, aliter omnino dicendum est : haec enim somnia non sunt in somniante secundum causam quae sit in corpore, vel in anima, nisi forte dicatur fieri per accidens, ut diximus superius de casuali incursu : sed non potest hoc dici de somniis quae vere et secundum artem divinationem habent, ut diximus superius : hujusmodi ergo somnia magis dicenda sunt fieri, velut dicit Democritus, qui defluxiones a coelestibus factas et idola defluentia causas dixit et fecit talium esse somnio- rum. Sed nos in hoc differimus a Democrito, quia ipse dicit defluxiones esse corpora parva atomalia, quae fluunt a corporibus luminosis, et lux vocantur, et per poros intrant corpora somniantium, et sunt pars animae in eis : et tunc somnianti apparent idola quae in talibus lucibus defluxerunt.

Sed nos alibi istam opinionem improbavimus : sed in hoc convenimus cum eo, quod dicimus formam cum lumine defluere, et corpora tangere, et ea afficere, et fortiter movere cum non alia passione detinentur : et hunc motum animam tangere, eo quod omnis motus qui in corpore fit, pervenit ad animam, et tunc parat anima imaginationes, et forte aliquando intelligentias, quibus est explicabilis in re talis formae per modum quem supra diximus. Quemadmodum enim fit in motu locali violento, quod cum ad primum moverit aquam vel aerem, per quae duo elementa fit motus violentus : et postea aqua vel aer motus aliquid sibi proximum movet, et ille motus explicatur et procedit usque ad aliquid ultimo motum, quamvis primum inchoans motum non sit praesens neque moveat : tunc si nihil prohibet motum, aliquam sensibilem perceptionem appropinquare ad animas per corpora somniantium, a quibus motibus idola dicit Democritus fieri defluxiones quas diximus. Haec autem satis per prius habita intelliguntur.

Sed hoc attendendum esse videtur, quod secundum Avicennam et Algazelem, non tantum a coelestibus fiunt hujusmodi motus, sed etiam ab animalibus: quia illi dicunt animam unius imprimere per modum fascinationis in animas multorum aliorum, sed hoc per philosophiam probari vix posset. Quaecumque quidem igitur defluxiones sic corporibus appropinquant, has dicit Democritus sapienter loquens et vere magis perceptibiles esse nocte quam die, propter duas causas : quarum una est, quod licet magis spissus sit aer noctis quam diei propter frigus noctis, tamen aer noctis circa somnian-

tem magis est quietus nocte quam die : strepitus enim et tumultus diei circa homines talium perceptiones impediunt. Cujus signum est, quia soni campanarum et tubarum longius audiuntur nocte quam die.

Sciendum est quod venti, tempestates et hujusmodi, aut parum, aut nihil impediunt hujusmodi motus et effluxiones. Cujus causa est, quia cum lumine fluunt, et hujusmodi motus spiritualis est sicut esse suum, et ventis et parum dissipatur et movetur, aut nihil: sic ergo dicemus, quod in die magis dissolvetur perceptio istorum motuum quam in nocte, propterea quod silentes et quiescentes sunt nocte. Alia autem causa est quam saepe diximus, quod in nocte multa parum vigoris habentia, quae omnino de die nullum facerent sensum perceptionis, de nocte faciunt sensum propter somnium excludentem multitudinem sensibilium : haec enim est causa, quod parvos motus intrinsecus sui factos magis sentiunt dormientes quam vigilantes. Intrinsecus autem sui factos dico, quia extrinseca corpora dormientium frigida sunt et ligata. Repunt autem istae formae ad interius: quia naturales sunt defluxiones luminis ipsis spiritibus, et ideo pertrahuntur ad interius : et quia omne coeleste magis omnibus aliis intrinsecum afficitur quando venit ad corpora et corporum mixtiones : hoc enim vivificum est et formativum et omnibus aliis utens pro instrumentis, ut saepius dictum est. Hi autem motus qui sic ad somno depressos defluunt, faciunt phantastica per modum qui in antehabitis expressus est, et ex illis phantasmatibus conjecturantur futura secundum tredecim diversitates quas superius induximus.