XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, virgo, regia
De stirpe concepta,
Plura es praeconia
Prae cunctis adepta,
Fac, ut Dei omnia
Expleam praecepta
Et ipsi obsequia
Mea sint accepta.
2. Ave, sine vitio
O virgo beata,
Nam tua conceptio
Omnibus est grata,
Ora, ut temptatio
Carnis in me nata
Tuo patrocinio
Quiescat sedata.
3. Ave, Sion filia,
O gemma pudoris,
Es concepta, gaudia
Ut gignas honoris,
Elongans flagitia
Vilis a me moris
Confer exercitia
Vitae sanctioris.
4. Ave, florens lilium,
Rosa sine spina,
Concepta es, omnium
Ut sis medicina,
Mibi in auxilium,
O dulcis, festina,
Aufer culpae lolium
Dans virtutum vina.
5. Ave, quae conciperis
Mundo ad solamen,
Nullum quia praeteris
Habentem gravamen,
Conregnem ut superis,
Mihi da iuvamen
Et Deo, quo frueris,
Tecum fruar. Amen.