XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, o christifera
Florens virga Iesse,
Quae ascendis sidera
Ad aeternum esse,
Cum sint ad fructifera
Meae manus fessae,
Asta mihi prospera
In finali messe.
2. Ave, mundi domina,
Cunctorum regina,
Scandens super culmina
Astrorum festina,
Sis contra peccamina
Mihi medicina,
Ne peccati sarcina
Sit mihi ruina.
3. Ave, virgo humilis,
Quae sic scandis sursum
Super caelos agilis
Tuum tendens cursum,
Memor, o amabilis,
Esto mei rursum,
Veni, nam sum labilis,
Mihi in succursum.
4. Ave, virgo virginum,
Quae transis dersertum
Super caelos terminum
Ponens tibi certum,
Da mihi, qui ominum
Ducor per incertam,
Locum apud Dominum
Et virtutis sertum.
5. Ave, virgo, proxima
Quae es tuae proli,
Sessio haec optima
Datur tibi soli ;
Ergo, O dulcissima,
Spernere me noli,
Mea tecum anima
Sit in arce poli.