XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, qui maior vocaris
Iacobe, apostole,
Te terrarum atque maris
Venerantur incolae,
Ut mihi miserearis,
Servo tuo, recole
Virtutisque salutaris
In me fructus excole.
2. Ave, sator verbi Dei,
Per terras Hispaniae,
Te honorant iubilaei
Incolae Galatiae,
Tibi iusti atque rei
Dant laudes laetitiae,
Miserere ergo mei,
O lampas ecclesiae.
3. Ave, salus animarum,
Flos divini germinis,
Vere sidus tu praeclarum
Inexhausti luminis,
Mearum velox culparum
Dele labem criminis,
Fluat mihi gratiarum
Per te vena fluminis.
4. Ave, gemma claritatis,
O fili tonitrui,
In te meae sanctitatis
Spem totam deposui,
Me ex lacu vanitatis
Duc, in quo evanui,
Pro meis ora peccatis,
Quibus miser tabui.
5. Ave, speculum virtutum,
Mea spes et gloria,
Iter para mihi tutum
In Dei militia,
Te pro me in morte scutum
Da contra daemonia,
Virtute loca indutum
Me in caeli curia.