XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, qui baptismate
Gaudes Deo natus,
Quirine, charismate
Sancto confortatus,
Sancto per te pneumate
Gaudeam novatus
Atque diademate
Virtutis ornatus.
2. Ave, qui errantibus
Es risus effectus
Linguamque vellentibus
Amator perfectus,
Heu, cum sim erroribus
Nimiis infectus,
Tuis sana precibus
Iam meos defectus.
3. Ave, dux, qui manibus
Pro Christo privaris,
Digne cum martyribus
Sanctis laurearis,
Ne submergar sordibus
Huius mundi maris,
Salva me de manibus
Daemonum avaris.
4. Ave, quia pedibus
Gaudebas truncatis
Dans exemplar omnibus
Forte Deo gratis,
Absolve me precibus
Cunctis a peccatis
Virtutumque floribus
Exorna beatis.
5. Ave, qui per gladium,
Quem sustinuisti,
Complesti martyrium
Sicut voluisti,
Omne de me noxium
Fuga, quod vicisti,
Ducens in palatium
Regni Iesu Christi.