XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. Ave, virgo Ursula
Generis regalis,
Non te carnis macula
Fuscat aliqualis,
In te tabernacula
Princeps illocalis
Fixit praebens oscula
Sponsi spiritalis.
2. Ave, primiceria,
Victoriosarum
Te undena milia
Ornant puellarum,
Tibi per martyria
Tot quidem sanctarum
Frequentatur gloria
Per orbem terrarum.
3. Ave, mundi dulcia
Quae aspernabaris,
Iuste tympanistria
Agni nuncuparis,
Christo multa milia
Martyrum lucraris,
Cum quibus in curia
Caeli gloriaris.
4. Ave, ecce, sceleris
Me laedit ligamen,
Cuius quoque ponderis
Opprimit gravamen,
Praecurre prae ceteris
Ad meum iuvamen,
Contra tela veteris
Hostis sis tutamen.
5. Ave, his temporibus
Quae surgis ut stella,
Occidentis partibus
Patrona novella,
Tuis piis precibus
Mortis fuga fella,
Me iunge caelestibus,
O dulcis puella.