XLI a. CHRISTANUS CAMPOLILENSIS.
7. De sancto Colomanno. Ad Completorium.
12. De sanctissimo Sacramento.
19. De beata Maria V. Super Ave Maria.
51. De s. Iohanne Evangelista.
69. De s. Michaele et Angelis.
1. De Natura Dei.
Versus catenati simpliciter.
Virga datur Iesse cum flore decentior esse ;
Natus flos esse legitur, sed virgula Iesse
Virgo prudens esse, quae natum parturit esse.
Ille manens esse, qui nunquam desinit esse,
Hoc Deus est esse, sumens, quod erat, Deus esse
Atque manens esse, quod erat, sic prosequor esse,
Quique creans esse sine principio datur esse.
Taliter hoc esse vetus atque novum reor esse.
Est triplex esse, quod ad unum respicit esse.
Unum sic esse simplex bene creditur esse,
Ut nihil est esse, quod quiverit hoc prius esse,
Sic nihil est esse, post ipsum quod queat esse.
Omnis ab hoc esse coepit res et capit esse.
Omne, quod est, esse subsistit ab hoc simul esse,
Stans tamen hoc esse per se fixum tenet esse,
Hoc tamen ens esse de se proprium tenet esse.
Convenit huic esse, quia, quod nullum tenet esse,
Credat sic esse, qui tendere vult ad id esse
Vel superest esse, ne nobis possit obesse
Praesens post esse, cum nos contingat abesse,
Corporis at esse terris de more subesse.
Omnis ad hoc esse, quod eat, reor esse necesse.
Cunctipotens esse nobis dignetur adesse,
Ut sic nos esse, benedictio sit patris esse.
2. De beata Maria V.
Versus catenati simpliciter.
Clara poli stella, divina Maria puella,
Vatis fiscella, tu legis glosa novella,
Foederis arcella, miseris epulosa patella,
Stillant, femella, tua mel cum lacte labella.
Monadis es cella, simpli primique capella,
Aarea portella. non suta Dei tunicella,
Verbi capsella, tu verbigenae domicella.
Tu crepitans mella, deitatis in aure vigella,
Roras mumella charismatis ac liydromella,
Caumatis umbella, Salomonis eburnea sella,
Solis nubella, surgens aurora rubella,
Quadra columnella, spliaerae teretata rotella,
Caeli fiscella phoebi rutilique casella.
Christi cistello, martis sopito duella
Nosque fave bella tecum gaudere rosella,
Ut te buccella collaudet nostra misella,
Conde sub ascella nos artos in parallella.
Natum compella nobis, bonitatis apella,
Ut zeli mella pluat bac in valle gemella,
Firmiter appella pro nobis, virgo tenella.
Tu nos cancella, stet et ut tranquilla procella,
Frange, columbella, nostrae culpae terebrella,
Ne cui fabella simus, fac, dulcis avella.
Morum formella, temptantis rumpe flagella,
Nostram debella carnem, ne plus sit asella.
Caelica pratella praestans sceleris tere fella.
Panis es urnella caeli, quam dulcis ofella,
Vitae pagella, Moysi nos scribe tabella,
Erige castella fidei Satanaeque rebella,
Hostes post bella nobis fac esse scabella.
3. De beata Maria V.
Versus catenati simpliciter.
Virgo Maria, rosa, species caeli speciosa,
Formula formosa, restaurans crimine rosa,
In mala spinosa spem spirans, imperiosa,
Vinea vinosa, virtus vitans vitiosa,
Vitis botrosa, longe iaciens acinosa.
Tu frons frondosa, nux mellea, lux radiosa,
Cannaque succosa mellis, cedrus spatiosa,
Pectora ventosa nutantia das animosa.
Argumentosa doctrix, autentica glosa,
Legis leprosa sanans et contagiosa,
Nulla venenosa refugis nec flagitiosa,
Sub cruce poenosa gustas anima gladiosa.
Nunquam corrosa per culpae damna lutosa,
Vallis odorosa, nardus nimium pretiosa,
Lampas famosa, cunctis astas studiosa,
Agnaque fetosa non prole cares rosulosa,
Pectora frontosa faciens pietate iocosa,
Ne sint petrosa, sed numinis ambitiosa.
Mater amorosa, dissolvito litigiosa,
Uni displosa, confirma religiosa,
Nostra ruinosa repara, virgo generosa.
Sponsa decorosa, nequaquam sit nebulosa,
Sed bene morosa caro culpis nostra morosa ;
Non sit rugosa mens nostra nec acidiosa,
Non lucra nummosa quaerens, verum veniosa,
Vitet probrosa spernendo spurcitiosa.
Tu dulcorosa virtute nites, iubilosa,
Aula pudorosa, fla nostra procul scelerosa.
A nece damnosa, de valle leva lacrimosa
Tu, iubilosa prosa, nos ad loca deliciosa.
4. Planctus animae contritae et compatientis.
Versibus paractericis.
Fiere volo, me fiere iuvat, volo nil nisi fiere,
Absque modo fiere gestio, fiere volo.
Fiere volo, largos, oculi, rivos lacrimarum
Ut pluvias subitas fundite, fiere volo.
Fiere volo, quia te, Deus, irrito vitiis, te,
Proxime, vulnero, me strangulo, fiere volo.
Fiere volo, vitium vitio iungo cumulando,
Proh pudor, ad crimen crimina, fiere volo.
Fiere volo, nimis insipiens mala cogito semper
Et loquor et facio pessima, fiere volo.
Fiere volo, quia non doleo iam criminis usum
Confusum, quid adhuc sordeo? fiere volo.
Fiere volo, Iesum cruciant sputum, flagra, spina
Clavus, lancea, fel, crux, probra, fiere volo.
Fiere volo, Iesu passo quia compatiuntur
Sol, petra, luna, solum, tartara, fiere volo.
Fiere volo, fleo flens, fleo flebile, flebo dolenter
Pro Iesu passo, nil nisi fiere volo.
Fiere volo, fleat omne, quod est in me quod et extra,
Plangite membra mea singula, fiere volo.
Fiere volo, maria, valles, nascentia, montes,
Spirans omne, Iesum plangite, fiere volo.
Fiere volo, flentem me cuncti plangite, mortem
Hanc quia mors sequitur altera, fiere volo.
Fiere volo, nihil est, in quo moriaris et a quo,
O mala mors, peior, pessima, fiere volo.
Fiere volo, tibi non parcit mors, aegra senecta,
Teque, iuventa, rapit florida, fiere volo.
Fiere volo, forma totus perit Absalom, ecce:
Quid prodest formae gratia? fiere volo.
Fiere volo, robur cur diligo, cum tua, Samson,
Desierit virtus vivida? fiere volo.
Fiere volo, coniunxerunt mortis quia dira
Augusto Croesum vincula, fiere volo.
Fiere volo, Socratem sapientia nec Salomonem
Nec Flaccum salvant carmina, fiere volo.
Fiere volo, quod Aristotelem mors more sophistae
Monstrat habere duo cornua, fiere volo.
Fiere volo, quia non a morte tulit medicina,
O Galiene sagax, te tua, fiere volo.
Fiere volo, quoniam conclusit scibilis omnis
Doctori breviter mors fera, fiere volo.
Fiere volo, moritur popularis nobiliori
Iunctus; qua sorte? nescio; fiere volo.
Fiere volo, morimur omnes, nullusque superstes,
En, manet, aequat mors omnia, fiere volo.
Fiere volo, quid honor, quid gloria quidve potestas,
Quid prodest vita naufraga? fiere volo.
Fiere volo, reprobos sequitur conclusio duplex,
Corporis ac animae mors, ego fiere volo.
5. Apostropha animae plangentis ad carnem.
Versibus ludentibus.
Christo decrescis, crescis Satanae, caro crassa,
Assa gemes lacrimis, imis dicabere; nosti?
Hosti subderis, eris et cibus, hercule, tristi.
Isti cur pares? ares captiva barathri
Atri, pestifera fera, quid ludis, caro, mortis
Hortis? servilis, vilis fera, proh, sine messe
Esse tibi pangis, augis te, nescio, quare.
A re tam fatua tua sit fuga, gratis oberras,
Erras, quid maestus aestus tibi? te nisi punit,
Unit non laeto leto, ferus est tibi tortor.
Hortor, ut haec penses, enses Satanae tere parma,
Arma virtute tu te, vis vivere tute.
6. Apostropha animae indignantis ad carnem.
Versibus ludentibus.
O caro cur gaudes? audes gaudere morosa?
Rosa cades; plaudis? audis tibicina theatri
Atri? quid saltus altus? quo? quo, caro saeva,
Eva secunda, fluis? luis hac cute, gaza sepulcri
Pulchri? non; moreris, eris ut faex squalida putris
Utris, nam fumus, humus es; vae, cur ita marces?
Arces quid miseram seram dape, nectare? lauro
Auro te? nescis, escis satiabere porci?
Orci tartarea rea tu dea, tu, maledicta,
Icta cadis leviter, iter est tibi sons in abyssum ;
Byssum dedisces, disces ibi tristia, fletum 5
Letum sic reperis, peris in luis hoccine cultro
Ultro; quam fatua tua spes! Caro mortua, surge,
Urge te studiis diis, tua crimina plange,
Ange cor obscura cura, te vindice punge,
Unge Deum nudis udis lacrimis, mala vita.
Vita caduca brevis, aevis poenis data claudi.
Audi dementem mentem, rogo te, bone Paule,
Aulae claustralis alis ego veler aperte
Per te, nam versus versus te concino versus.
7. Animae indignatio contra carnem.
Versus differentiales.
Marcet ut imbre rosa crebro, mea sic caro rosa
Per sordes putres fera, tabida, morbida putres.
Germina cuncta solum iam pingunt fiorida solum,
Me miseram vestis oneroso pondere vestis.
Heu, leprosa caro, privas me munere caro,
Optato caelo, non hoc igitur tibi celo,
Si sub sorde manes, sociae Satanae tibi manes.
Ad lavacrum vitae currens, peto, dirige vi te,
In quo te munda lacrima, iugi prece munda.
Ecce, Deus praesto dicit: veniam tibi praesto,
Percutiam, sano facinus medicamine sano.
Hinc geme, fiens ora, lania, tere te, petit hora,
Saxigenum cor ara, fidei te circinet ara.
Haec, caro, fac, letor, nec tu nec ego nece laetor.
Ad nonnum versus Chaloum scriptito versus
Octo bis; de me scelus, oro, pater, prece deme.
8. Verba animae indignantis contra vitam carnalem.
Versibus differentialibus.
Crimen olens vita, rea, lubrica, squalida vita,
Per sordes foedas te foedam, sordida, foedas,
Per viles sordes salebre, faex putrida, sordes.
Iam tibi ceu flores violae, rosa, lilia, flores,
Cras cades, haud laeto, rea, consociabere leto;
Cur laetaris aede? putus in phlegmatis aede.
Haec, quia sunt cassa, fera, marcida, morbida, cassa,
In melius muta te, solvito labia muta.
Dic: duc trans maria scelerum me, virgo Maria.
Narraris funda David, in me, quae bona, funda,
Me vitiis munda, spes, dux, nux, lux mea munda.
Psalterii chorda suavis, purga mea corda,
Si me non amicis, Satanae, prob, subdor amicis.
Absit. Stella nitens, me sordibus ablue, nitens
Ad veniam, porta Christi, me caelica porta,
Die: hac in planta vili, fili, bona planta,
Hoc olidum plasma, fili, redolens tibi plasma.
Sic pete morosum, reddet me sponte morosum,
Sic faciet mundum dabit et me spernere mundum
Cum carnis sorde Satan et soli tibi sorde.
Caeli sponsa ducis, cano te, mihi spem quia ducis,
Tu dulcor mellis, mala pellis, tristia mellis,
O dulcis vitis, referens nato sua vi tis.
Grates do Christo veniam danti mihi christo,
Dat pacem latam poscenti de patre latam.
Haec patribus fata Christus perimit fera fata.
Christe, reos salva, pax detur eis tua salva
Inque tua palma vigeant, vireant quasi palma.
Rugerum versus ter denos dirigo versus,
Oro, pater, pro me Domino pia carmina prome.
9. Quod gratiosior est correptio quam adulatio.
Versibus Leoninis.
Fraterne stimulans assit mihi, cedat adulans.
Non mel adulantis volo malens verber amantis.
Cedat adulator, me pungat fidus amator.
Non simulans ungat, sed amicus me, volo, pungat.
Laudet adulator alios, me caedat amator.
Dilector scalpet, simulator me neque palpet.
Nescio laudantem, sed amicum verbera dantem.
Absit adulator, feriat me verus amator.
Non palpans lactet, sed amans me verbere mactet.
Quam verbis ungi per amicum plus volo pungi.
Palpantis mella fugiens amo fida flagella.
Munus adulantis spernens volo vulnus amantis.
Verbera fida volo, palpantia basia nolo.
Fallit adulator, reprehendens munit amator.
Non credam blando, sed qui me terret amando.
Plus dape palpantis me virga serenat amantis.
Verberibus pungi malo quam laudibus ungi.
Firmat amans stimulans, me ridens laedit adulans.
Non palpet blesus, per amicum plus amo caesus.
Cedat adulantis mel, fel delectat amantis.
10. Monita ad Filium.
Versibus ludentibus.
Fili, mandata data quae sunt, congrua laudi,
Audi, virtute tu te rege, vim documenti
Menti commenda, menda careas animorum.
Morum crede scbolae, cole doctos, iunctus honesto
Esto, petas comites mites nec cum parasito
Ito nec ad scurras curras nec crimine plenas
Lenas serviles, viles nec Thaida quaere
Aere, nec assuescas escas cum divite Baccho,
A quo devictus ictus mentis patiare.
A re tam fatua tua sit fuga, nec pete lusus
Usus taxillis, illis damnum fit abunde,
Unde lucrum quaeris, eris ex hoc perditor aeris.
11. De Morte.
Versibus Leoninis.
Quod fuit, est et erit, finem mortem sibi quaerit.
Ad nihilum vadit, quidquid natura creavit.
Debilis et fortis tendunt ad taedia mortis.
Ad mortis fines tendit cum paupere dives.
Nullius est sortis vitare pericula mortis.
Per nullam sortem vitare potest homo mortem.
Interitus fata comitantur cuncta creata.
Ad mortis fata festinant omnia nata.
Quod natura dedit, feritati mortis obedit.
Quod dat natura, mortis subdant sibi iura.
Quod natura dedit, mortis iuri cito cedit.
Omne, quod est natum, totum necis intrat hiatum.
Omne, quod est factum, nihilatur per necis actum.
Omnia damnantur per mortem, quae generantur.
Omne, quod est ortum, mortis scio carpere portum.
Omnia causata per mortem sunt vitiata.
Naturae donum ruit ad mortis mala pronum.
Donum naturae morti paret ruiturae.
Omnis factura mortis subit impia iura.
Omne, quod est genitum, mortis poscit sibi ritum.
Ortum quidquid habet, in mortis tempore tabet.
Totum mors rodit, quidquid generatio prodit.
In mortis messe perit omne, quod incipit esse.
In vitae fine subduntur cuncta ruinae.
Tendunt ad mortem vitae retinentia sortem.
Omnis homo vivus fluit ad mortem quasi rivus.
Plasmatum cunctum ruit ad mortis cito punctum.
Cunctum mortale mortis supponitur alae.
Quidquid formatur, mortis pede mortificatur.
Ad mortis metas omnis devolvitur aetas.
In mortis dentes omnes scio currere gentes.
Id mortis nexus omnis cadit undique sexus.
Mors capit omne, quod est ; quid nobis vivere prodest?
Quod sit quisque cinis, probat hoc hominis bene finis.
12. Exempla de sancto apostolo Iacobo maiore
collecta ex diversis libris.
1. Si Iacobi laudes maioris pingere gaudes
Metro, Ghristane, dabit hic pretium tibi plane.
2. Metri pango lira tua plurima, Iacobe, mira,
Quae scriptis reperi bona sperans plura mereri.
3. Hermogenem laetum Iacobus dedit atque Philetum,
Veri sermone Christo victos ratione.
4. Sanat contractum, cum ducitur ad necis actum,
Iacobus, hoc venias poscit cernendo Iosias.
5. Iosias credit, erroribus illico cedit,
Cum Iacobo moritur, gladiis et uterque feritur.
6. Ad terrae portus Lupae sine remige corpus
Trans freta portatur Iacobi nec sic tumulatur.
7. Suscipit hoc femus instar tumbae lapis unus,
Corpus tam iusti, cui Lupa negat loca busti.
8. Iacobus enervat, quos rex in carcere servat,
Discipulos, et ita dat eis rex quaeque petita.
9. Tauri Silvani cito fiunt pectore sani,
Dat loca pro tumba Iacobo Lupa facta columba.
10. Colligit exempla Iacobi per plurima templa
Calixtus, clausit libro, quae sedulus hausit.
11. Codex de miris Iacobi signis bene miris
Ridet in adversis adversis in bona versis.
12. Carcere clauduntur viginti, cum capiuntur,
Laudes promuntur Iacobo, per quem redimuntur.
13. De turri saltum, qui captus erat, facit altum,
Ad sua regreditur, Zebedides laude potitur.
14. Gaudens abscessit, quem procul solvere nescit,
De Iacobo sacro terso sceleris simulacro.
15. Ei, socio frangunt socii qui foedera, pangunt,
Hunc, cui fracta fides, sepelire iubet Zebedides.
16. Vir perimit cultro se suasu daemonis ultro,
Sancte, pio rite quem reddis, Iacobe, vitae.
17. Flens abiit nato pater in cruce fune ligato,
Reperiens gratum regressus vivere natum.
18. Hen defalcavit exsul seseque necavit,
Cui Satan insistit, valide Iacobusque restitit.
19. Uxor cui moritur, re Franci caupo potitur.
Res sibi redduntur, laudes Iacobo referuntur.
20. Turre reclinata captivo fit fuga grata,
Confractis loris hymnus Iacobo fit honoris.
21. Tiro iacet mutus triduo Iacoboque solutus,
Effatur mira, Satanae cum vincitur ira.
22. Vir reperit panem, ventrem quo replet inanem,
Quo per quiudenam saturam fecit sibi cenam.
23. Non sacra ad stulta dives petiit prece multa,
Poenis multatur, Iacobi pietate beatur.
24. Fruges tutoris stultus cremat igne furoris,
Damnatur digne, Iacobus quem solvit ab igne.
25. Me Iacobum vi tis rape, Carole, de Moabitis ;
Desolatur ita mox per Carolum Moabita.
26. Ad sanctum bini pergunt Iacobum peregrini,
Perdidit aes unus, furans comes est cito funus.
27. Virgo stupratur, Iacobus clamore vocatur,
Stuprans privatur oculo, sed et exanimatur.
28. Cantor cognatum rapuit Iacobo monachatum,
Abbas conqueritur, praecentor morte feritur.
29. De libro nomen, fallacis qui gerit omen,
Rade, Deus fatur, quod per Iacobum revocatur.
30. Reddis per scutum fugientem, Iacobe, tutum,
Quem tibi promisit, ereptus equum cito misit.
31. Quod miles Christi sim, Stephane, non bene scisti,
Clavibus his valvas resero christis male clausas.
32. Qui reseras portas templi sine clave retortas,
Gaudia divinis das, Iacobe, tis peregrinis.
33. Prenditur a comite miles victus cito lite,
Ne nece perdatur, Iacobi virtute iuvatur.
34. Do libras quinque, moriens ait, haud modo linque,
Iacobe, me; totidem Iacobus mox reddit eidem.
35. Rainberlo miles plagas dat denique biles,
Ir cui seccatur, quod per Iacobum reparatur.
36. Ad iactum fundae, praesul, ducunt maris undae
Te, salvat iuste, vocitasti quem, Iacobus te.
37. Militis inflatur guttur, sed non reparatur,
Sanus per Iacobum fit, non cura medicorum.
38. Lite minus cauta Frisorius in mare nauta
Corruit, hunc navi reddit Iacobus propria vi.
39. Iacobe, paganum contra christos malesanum
Arguis et fugere cogisque pericla timere.
40. Non ferians festa Iacobi, fac balnea maesta,
Pelle ruente riges, statim subita nece strides.
41. Qui triticum festo Iacobi vexit, sibi praesto
Ultio donatur, bos cum curru cineratur.
42. Plaustrum portatur tritici, Iacobi violatur
Festum, divina vis caecat bruta bovina.
43. Quidam non colere festum Iacobi voluere,
In cineres horum castrum ruit igne virorum.
44. Sanguis de pane manat, quem rustica sane
Fecerat in festo Iacobi, sed fine molesto.
45. Quae Satanae cura possedit corpora plura,
Eripit a Satana Iacobus reddens ea sana.
46. Plures leprosi, qui corpore sunt vitiosi,
Iacobe, salvantur per te mundique probantur.
47. Multis orbatis oculis, visu viduatis
Per divum numen Iacobus dedit illico lumen.
48. Quendam mors dira prostravit acredine mira,
Reddit praeteritae Iacobus quem denuo vitae.
ANALECTA HYMNICA
MEDII AEVI.
Herausgegeben
von
Clemens Blume una Gruido M. Dreves.