Quaestio est de raptu.
Et primo quaeritur quid sit raptus.
Describitur autem a magistris sic: raptus est ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam, VI superioris naturae elevatio.
Et videtur quod inconvenienter.
Quia, ut Augustinus dicit, intelligentia hominis naturaliter cognoscit deum. Sed in raptu elevatur hominis intellectus ad dei cognitionem.
Ergo non elevatur in id quod est contra naturam, sed quod est secundum naturam.
Praeterea magis dependet spiritus creatus ab increato quam corpus inferius a superiori.
Sed impressiones superiorum corporum sunt inferioribus corporibus naturales, ut dicit Commentator in III caeli et mundi.
Ergo elevatio spiritus humani, quamvis fiat VI superioris naturae, non est nisi naturalis.
Praeterea, Roman. XI, 24, super illud: contra naturam insertus es in bonam olivam etc., dicit Glossa, quod deus auctor naturae nihil contra naturam facit; quia hoc est unicuique natura quod ab eo accepit a quo est omnis modus et ordo naturae. Sed elevatio raptus fit a deo, qui est conditor humanae naturae. Ergo non est contra naturam, sed secundum naturam.
Sed dicebat, quod dicitur esse contra naturam, quia fit divinitus, non per modum spiritus humani. Sed contra, dionysius dicit, VIII de divinis nomin., quod iustitia dei in hoc attenditur, quod omnibus rebus distribuit secundum suum modum et dignitatem.
Sed deus non potest aliquid facere contra suam iustitiam. Ergo nulli rei aliquid tribuit quod non sit secundum modum eius.
Praeterea, si modus hominis quantum ad aliquid mutetur, non mutatur hoc modo quod hominis bonum auferatur; quia deus non est causa quare homo sit deterior, ut Augustinus dicit in Lib. Lxxxiii quaest.. Sed bonum hominis est secundum rationem vivere et voluntarie operari, ut patet per dionysium, IV cap. De divinis nominibus.
Cum ergo violentia sit contraria voluntario, et bonum rationis evacuet: ex hoc enim necessitas est contristans quod est contraria voluntati, ut dicitur V metaph.; videtur quod divinitus non fiat in homine aliqua violenta elevatio contra naturam; quod esse videtur in raptu, ut ipsum nomen importat, et descriptio praedicta designat in hoc quod dicit, VI superioris naturae.
Praeterea, secundum philosophum in III de anima, excellentiae sensibilium corrumpunt sensum, non autem excellentiae intelligibilium intellectum. Sed ideo sensus deficit a cognitione excellentium sensibilium, quia ab eis corrumpitur. Ergo intellectus naturaliter potest quantumcumque excellentia intelligibilia cognoscere. Ad quaecumque igitur intelligibilia mens hominis elevetur, non erit elevatio contra naturam.
Praeterea, Augustinus dicit in Lib. De spiritu et anima, quod Angelus et anima natura sunt pares sed officio dispares.
Sed non est contra naturam Angeli cognoscere ea ad quae homines elevantur in raptu.
Ergo nec elevatio raptus est homini contra naturam.
Praeterea, si aliquis motus sit naturalis; et perventio ad terminum motus naturalis erit, cum nullus motus sit infinitus. Sed mens hominis movetur naturaliter in deum; quod patet ex hoc quod non quiescit nisi ad eum pervenerit; unde Augustinus in I confessionum: fecisti nos, domine, ad te; et inquietum est cor nostrum donec quiescat in te. Ergo elevatio illa qua mens pertingit ad deum, ut est in raptu, non est contra naturam.
Sed dicebat, quod ferri in deum non est naturale humanae menti ex seipsa, sed solum ex praestitutione divina; et sic non est simpliciter naturale. Sed contra, natura inferior non operatur nec tendit in aliquem finem nisi ex praestitutione divina, ratione cuius dicitur esse opus naturae, opus intelligentiae; et tamen rerum naturalium dicimus esse naturales motus simpliciter, et operationes.
Ergo et ferri in deum, si sit naturale menti ex praestitutione divina, debet iudicari simpliciter naturale.
Praeterea, prius est anima in se, secundum quod spiritus dicitur, quam prout est coniuncta, secundum quod dicitur anima. Sed animae, inquantum est spiritus quidam, actus est cognoscere deum, et alias substantias separatas; inquantum vero est corpori coniuncta, actus eius est cognoscere res corporales et sensibiles. Ergo per prius inest animae cognoscere intelligibilia quam sensibilia. Cum igitur sensibilium cognitio sit animae naturalis, et cognitio divinorum intelligibilium erit ei naturalis; et sic idem quod prius.
Praeterea, naturalius aliquid ordinatur ad ultimum terminum quam ad medium, cum ad medium ordo fit propter ordinem ad ultimum. Sed res sensibiles sunt quaedam media quibus pervenitur in dei cognitionem; Rom. I, 20: invisibilia dei... Per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Sed cognitio sensibilium est homini naturalis. Ergo et cognitio intelligibilium; et sic idem quod prius.
Praeterea, nihil quod fit virtute aliqua naturali, potest dici simpliciter esse contra naturam. Sed quaedam res habent, ut herbae vel lapides, naturales virtutes evocandi mentem a sensibus ut quaedam mirabilia cernantur; quod videtur esse in raptu. Ergo raptus non est elevatio contra naturam.
Sed contra, II corinth., XII, 2, super illud: scio hominem in christo etc., dicit Glossa: raptum, id est contra naturam elevatum.
Ergo raptus est elevatio contra naturam.
Responsio. Dicendum, quod sicut cuiuslibet alterius rei est quaedam operatio talis rei, inquantum est haec res, ut ignis aut lapidis; ita etiam et hominis est quaedam operatio inquantum est homo, quae est ei naturalis.
In rebus autem naturalibus dupliciter contingit transmutari rem aliquam a sua naturali operatione.
Uno modo ex defectu propriae virtutis, undecumque talis defectus contingat, sive ex causa extrinseca, sive intrinseca; sicut cum ex defectu virtutis formativae in semine generatur fetus monstruosus. Alio modo ex operatione divinae virtutis, cui omnis natura ad nutum obedit, sicut fit in miraculis; ut cum virgo concipit, vel caecus illuminatur.
Et similiter etiam homo a sua naturali et propria operatione dupliciter immutari potest.
Est autem hominis propria operatio intelligere mediante imaginatione et sensu: operatio enim eius qua solis intellectualibus inhaeret, omnibus inferioribus praetermissis, non est eius inquantum est homo, sed inquantum in eo aliquod divinum existit, ut dicitur X ethicorum; operatio vero qua solis sensibilibus inhaeret praeter intellectum et rationem, non est eius inquantum est homo, sed secundum naturam quam cum brutis habet communem. Tunc igitur a naturali modo suae cognitionis transmutatur, quando a sensibus abstractus aliqua praeter sensum inspicit.
Haec ergo transmutatio quandoque fit ex defectu propriae virtutis, sicut accidit in phreneticis, et aliis mente captis; et haec quidem abstractio a sensibus non est elevatio hominis, sed magis depressio. Aliquando vero talis abstractio fit virtute divina: et tunc proprie elevatio quaedam est: quia cum agens assimilet sibi patiens, abstractio quae fit a virtute divina, quae est supra hominem, est in aliquid altius quam sit homini naturale.
Sic ergo in descriptione praedicta raptus, qua definitur ut quidam motus, tangitur eius genus in hoc quod dicitur, elevatio; causa efficiens in hoc quod dicit, VI superioris naturae; duo termini motus a quo, et in quem, in hoc quod dicit, ab eo quod est secundum naturam in id quod est contra naturam.
Ad primum igitur dicendum, quod cognoscere deum contingit multipliciter: scilicet per essentiam suam, et per res sensibiles, aut etiam per effectus intelligibiles.
Similiter etiam distinguendum est de eo quod est homini naturale. Uni enim et eidem rei est aliquid secundum naturam et contra naturam, secundum eius status diversos; eo quod non est eadem natura rei dum est in fieri, et dum est in perfecto esse, ut dicit Rabbi Moyses; sicut quantitas completa est naturalis homini cum ad aetatem pervenerit perfectam, et alia huiusmodi, esset autem contra naturam puero, si in perfecta quantitate nasceretur.
Sic igitur dicendum est, quod intelligentiae humanae secundum quemlibet statum est naturale aliquo modo cognoscere deum; sed in sui principio, scilicet in statu viae, est naturale ei quod cognoscat deum per creaturas sensibiles. Est autem ei naturale quod perveniat ad cognoscendum deum per seipsum in sui consummatione, id est in statu patriae. Et sic si in statu viae elevetur ad hoc quod cognoscat deum secundum statum patriae, hoc erit contra naturam, sicut esset contra naturam quod puer mox natus haberet barbam.
Ad secundum dicendum, quod duplex est natura; scilicet particularis, quae est propria unicuique rei, et universalis, quae complectitur totum ordinem causarum naturalium.
Et ex hoc dupliciter dicitur aliquid esse secundum naturam vel contra naturam: uno modo quantum ad naturam particularem, alio quantum ad universalem; sicut omnis corruptio et defectus et senium est contra naturam particularem: sed tamen naturale secundum naturam universalem ut omne compositum ex contrariis corrumpatur.
Quia igitur ordo universalis causarum hoc habet ut inferiora a suis superioribus moveantur; omnis motus qui fit in inferiori natura ex impressione superioris, sive in corporalibus sive in spiritualibus, est quidem naturalis secundum naturam universalem, non autem semper secundum naturam particularem; nisi quando a natura superiori sic imprimitur in naturam inferiorem, ut ipsa impressio sit eius natura.
Et sic patet quomodo ea quae a deo in creaturis fiunt, possunt dici secundum naturam, vel contra naturam.
Unde etiam patet responsio ad tertium. Vel dicendum, quod ista elevatio dicitur esse contra naturam, quia est contra solitum cursum naturae, sicut Glossa exponit Rom. XI, 24.
Ad quartum dicendum, quod deus, quamvis nunquam contra iustitiam faciat, aliquid tamen praeter iustitiam facit. Tunc enim est aliquid contra iustitiam, cum subtrahitur alicui quod sibi debetur; ut patet in humanis, cum quis alteri furatur. Si vero ex liberalitate quadam tribuat quod non est debitum, hoc non est contra iustitiam, sed praeter iustitiam. Sic igitur cum deus mentem humanam in statu viae elevat supra modum suum, non facit contra iustitiam, sed praeter iustitiam.
Ad quintum dicendum, quod opus hominis ex hoc quod meriti habet bonitatem, exigit ut sit secundum rationem et voluntatem. Sed bonum quod ei confertur in raptu, non est huiusmodi; unde non oportet quod procedat ex voluntate humana, sed ex sola virtute divina.
Nec tamen potest dici omnino esse violentia, nisi sicut dicitur motus violentus quando lapis deorsum proiicitur velocius quam sit dispositio motus naturalis: proprie tamen violentum est in quo nihil confert vim patiens, ut dicitur III ethic..
Ad sextum dicendum, quod hoc est commune sensui et intellectui quod uterque deficit a perfecta acceptione excellentis intelligibilis vel sensibilis etsi uterque de eo aliquid accipiat. Sed in hoc est differentia: quod per hoc quod sensus movetur ab excellenti sensibili, corrumpitur, ut non possit postmodum minora sensibilia cognoscere; sed per hoc quod intellectus accipit de intelligibili excellenti, confortatur, ut melius postmodum possit minora intelligibilia cognoscere. Unde patet quod auctoritas praedicta philosophi non est ad propositum.
Ad septimum dicendum, quod Angelus et anima non dicuntur esse pares natura nisi quantum ad statum ultimae consummationis, in quo homines erunt sicut Angeli in caelo, ut dicitur Matth., c. XXII, 30. Vel secundum, quod communicant in natura intellectuali, quamvis in Angelis perfectior inveniatur.
Ad octavum dicendum, quod perventio ad terminum motus naturalis est naturalis, non quidem in principio vel medio, sed in fine motus; et propter hoc non sequitur.
Ad nonum dicendum, quod operationes rerum naturalium, quae sunt ex praestitutione divina, dicuntur naturales quando principia illarum operationum sunt rebus indita, sic ut sint earum naturae; non autem sic a deo praestituitur homini elevatio raptus, unde non est simile.
Ad decimum dicendum, quod illud quod est prius in intentione naturae, quandoque est posterius tempore, sicut se habet actus ad potentiam in eodem susceptibili: quia esse in actu est per prius a natura, quamvis una et eadem res prius tempore sit in potentia quam in actu.
Et similiter operatio animae, inquantum est spiritus, est prior quantum ad intentionem naturae, sed est posterior tempore; unde, si una operatio fiat in tempore alterius, hoc erit contra naturam.
Ad undecimum dicendum, quod quamvis ordo ad medium sit propter ordinem ad ultimum, tamen ad ultimum non pervenitur naturaliter nisi per medium; et si aliter fiat, erit perventio non naturalis; et sic est in proposito.
Ad duodecimum dicendum, quod illa abstractio a sensibus quae fit virtute aliquarum rerum naturalium, reducitur in illam abstractionem quae fit ex defectu propriae virtutis: non enim illae res habent naturam a sensibus abstrahendi, nisi inquantum obstupefaciunt sensus; unde patet quod talis abstractio a sensu est aliena a raptu.